AAS 24 (1932), p. 247

' Dum in festo Epiphaniae Domini anno 1892 sacrum celebraret, gravissima
pneumonitide fuit correptus. In lectulo decumbens invictum ab
oratione spiritum non relaxabat. Sacramentis pientissime susceptis, die
12 Ianuarii animam Deo reddidit, annos natus septuagintatres.
Sanctitatis fama, qua vivens fruebatur, vividior, eo mortuo inclaruit.
Vix enim eius mors fuit cognita, scholae, offìeinae, tabernae in publici luctus
testimonium fuerunt clausae, et populus ad eius invisendum cadaver, et
reliquias, siquas valuisset, arripiendas turmatim accurrit. Quin immo ipsi
municipales magistratus ex condicto coacti eius exuvias, veluti viri optime
de re publica meriti, in nova coemeterii ecclesia humari decreverunt. Iusta
funebria, efiusus licet imber ingrueret, maxima civium pars celebrarunt.
Anno 1922 in Lucensi Curia auctoritate Ordinaria confectus fuit processus
super sanctitatis fama, cui additi sunt duo rogatoriales, Senensis et
Eomanus, ambo anno 1923 conditi. Constitutus quoque fuit diligentiarum,
quem vocant, processus nempe super scriptis, et die 18 mensis Iunii a. 1930
favorabile ab hac Sacra Congregatione fuit editum decretum. Quum itaque
omnia quae a nostris legibus requiruntur essent parata, instante Emo
P. Lotharingo Eaffaeli, generali Postulatore Ordinis Servorum B. M. V., in
ordinariis Sacrorum Eituum Congregationis comitiis die 12 Aprilis mensis
vertentis anni habitis, Emus ac Emus D. Cardinalis Alexius Henricus Lépicier,
causae Ponens seu Eelator dubium discutiendum proposuit: An sit
signanda Commissio introductionis causae in casu et ad effectum de quo agitur.
Emi ac Emi Patres, audita Emi Ponentis relatione, audito quoque Officialium
Praelatorum voto in scriptis dato, nec non voce et scripto E. P. D.
Salvatore ìsTatucci, Fidei Promotore generali, attentis postulatoriis litteris
Emorum ac Emorum Cardinalium Petri Maffi, Archiepiscopi Pisani, Alfonsi
M. Mistrangelo, Archiepiscopi Florentini, Excmorum Antonii Torrini, Archiepiscopi
Lucen., Gabrielis Vettori, Episcopi Pistorien, et Praten., et
aliorum Episcoporum nec non Prioris generalis O. S. M., Emorum Capitulorum
Florentini, Lucensis et Pistoriensis et aliorum, omnibus perpensis
rescribendum censuerunt: Affirmative seu signandam esse Commissionem
introductionis causae, si Sanctissimo placuerit. Facta autem subsignata die
relatione Ssmo D. N. Pio Papae XI a subscripto Cardinali Praefecto, Sanctitas
Sua, Sacrae Congregationis rescriptum ratum habens, propria manu
Commissionem introductionis causae Fr. Antonii M. Pucci, Sacerdotis professi
O. S. M., signare dignata est.
Die 13 Aprilis anno Domini 1932.

C. CAED. LAURENTI, Praefectus.
L. •© S.
A. Carinci, Secretarius.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.