AAS 24 (1932), p. 299

fluunt, atque ibidem verbi Dei praedicationem, quae variis idiomatibus fit
cura eorumdem Patrum Conventualium, fructuose audiunt, sacrisque functionibus
devote intersunt. Ipso quoque in templo suam habent sedem tam
plura opera paroecialia, quam religiosae Sodalitates, quas inter praesertim
Pia Unio a Sancto Antonio Patavino ac Tertius Ordo Sancti Francisci plane
memorari possunt. Quae cum ita sint, cum venerabilis frater Vicarius Apostolicus
Constantinopolitanus, Delegatus Noster in Turchia, nec non venerabilis
frater Archiepiscopus titulo Philippopolitanus, aSecretis Sacrae Congregationis
de Propaganda Fide, una cum dilectis filiis Ministro generali ac
Procuratore, generali memorati Ordinis Fratrum minorum Conventualium,
Tota cleri ac populi ecclesiae paroecialis Sancti Antonii Patavini Constantinopolitanae
exprimentes, humiliter Nobis preces adhibuerint, ut idem
templum ad Basilicae minoris gradum evehere dignaremur; Nos, ad bonum
christifidelium procurandum atque ad sacrarum aedium decus augendum
iugiter intenti, memoratis votis adnuendum ultro libenterque existimavimus.
Quapropter, saecularium festivitatum occasionem nacti, quae non
modo Patavina in urbe, sed ubique locorum adhuc peraguntur ad honorem
thaumaturgi Sancti Antonii, apostolica Nostra auctoritate perpetuumque
in modum, praesentium Litterarum vi, templum Constantinopolitanum
paroeciale Sancti Antonii Patavini, curis Ordinis Fratrum minorum Conventualium
concreditum, titulo ac dignitate Basilicae minoris cohonestamus,
eique tribuimus honorifieentias ac privilegia omnia, quae huic titulo
ac dignitati de iure competunt. Contrariis non obstantibus quibuslibet.

Haec concedimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant plenissime suffragari;
sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane
fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter
sive ignoranter, contigerit attentari.
Datum Bomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxn
mensis Februarii anno MDCCCCXXXII , Pontificatus Nostri undecimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.