AAS 24 (1932), p. 371

IX

SEIUNCTO TERRITORIO E VICARIATU APOSTOLICO DE LUANFU ERIGITUR PRAE-

FECTURA APOSTOLICA DE HUNGTUNG Iii SINIS CLERO QUE flfcfeSENAE

CONCREDITUR.
PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Cum vicariatus apostolicus de Luanfu
in Sinis, curis Ordinis Fratrum Minorum concreditus, ob nimiam amplitudinem
suam facile nequeat ab uno eodemque Ordinario administrari,
quandam ex eiusdem territorii partem seiungendam censuimus, quae a
proprio moderatore regeretur. Praehabito itaque voto Delegati Nostri apostolici
in Sinis, Nos, omnibus rei momentis attento ac sollicito studio perpensis
cum venerabilibus fratribusj^Tostris Sanctae Eomanae Ecclesiae Cardinalibus,
qui negotiis Propagandae Fidei praepositi sunt, motu proprio
atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris deque apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, e memorato
vicariatu apostolico de Luanfu tredecim sequentes sub-praefecturas
civiles, nempe de Hungtung, Chaocheng, Fensi, Hohsien, Lingshih, Yunghwo,
Sihsien, Taning, Puhsien, Lufeng, Siangling, Fowshan, Antseh,
separamus sive dismembramus, atque inde ex eodem territorio novam
apostolicam praefecturam nomine de Hungtung erigimus, Sacerdotibus
saecularibus e clero Sinensi committendam.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri atque obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt,
nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super
his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xvii
mensis Iunii anno MDCCCCXXXII , Pontificatus Nostri undecimo.

E. CARD. PACELLI, a Secretis Status.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.