AAS 25 (1933), p. 235
studio providere satagimus. Quapropter, cum proximis hisce temporibus
praefectura apostolica Guvanae Gallicae in America meridionali, tale,
Deo favente, ceperit incrementum, ut finitimarum missionum Gnyanae
Anglicae et Hollandicae statum aequaverit, immo fidelium numero superaverit,
precibus quae adhibitae Nobis fuerunt ut eadem praefectura ad
gradum vicariatus apostolici canonice elevaretur libenti quidem animo
annuendum decrevimus. Ideo, collatis de hac re consiliis cum venerabilibus
fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus qui negotiis
Sacrae Congregationis Propagandae Fidei praepositi sunt, omni^
busque mature perpensis, certa scientia ac matura deliberatione Nostris,
deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum
tenore, praefecturam apostolicam Guyanae Gallicae in America
meridionali, eodem servato nomine, in vicariatum apostolicum erigimus,
eiusdemque curam'ex nunc et in posterum, Ordinario charactere episcopali
ornato, tribuimus.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos pertinent, seu pertinere poterunt,
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum,
irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis
non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die x
m. Ianuarii an. MDCCCCXXXIII, Pontificatus Nostri undecimo.
E. Card. PACELLI, a Secretis Status.
IV
IN TERRITORIO PROVINCIAE SUDANENSIS A NILO SUPERIORE ERIGITUR APO-
STOLICA PRAEFECTURA DE KODOK.
PIUS PP. XI
Ad futuram rei memoriam. — Nihil Nobis magis potest esse cordi,
quam ut Christi Domini Evangelium ab omnibus gentibus cognoscatur et
lux divinae veritatis omnes orbis partes quam primum illuminet. Ad hoc
autem omnia experimur, quae, pro rerum adiunctis, opportuna Nobis
videantur. Quamobrem, libenter decrevimus votorum suorum compo-