AAS 25 (1933), p. 325

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PH PP. XI

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DE PONTIFICIA BASILICA PATAVII S. ANTONIO DICATA
• ó -

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Iam annus elapsus est, ex quo, ut pactum conventum, quod Concordatum
vocant, inter Apostolicam Sedem et supremos Italici Begni moderatores
ad rem deduceretur, Antoniana Basilica Thaumaturgo Patavino
dicata itemque continentibus aedificiis atque operibus per Apostolicum
in Italia Nuntium potiti sumus, eidemque in spiritualibus et temporalibus
administrationem concredidimus. Iamvero hae sacrae aedes — in quibus
gloriosissimi illius Iesu Christi Confessoris exuviae adservantur, « miraculorum
fulgoribus illustrantis Ecclesiam», et ad quas ex Italia praesertim1
titque ex ñnitimis Nationibus christifideles non pauci peregrinantur —
pro sua momenti gravitate postulant, ut Nos Basilicae huius administrationis
normas, cum in spiritualibus, tum in temporalibus auctoritate
Nostra constituimus. Hae profecto normae, quas per transacti huius anni
spatium iam ex parte experiendo aptas recognovimus, in animarum salutem
eiusdemque t empli decus non parum contulerunt.
Itaque, re mature perpensa, de Apostolicae plenitudine potestatis, haec
quae sequuntur ¿ per Apostolicas has Litteras statuimus ac decernimus:
1. Basilica divo Antonio Patavii dicata, et quae supra memoravimus
aedificia, a iurisdictione Ordinarii Patavini in omnibus exempta, iurisdi-

1 Cfr. Litt. Decret. Greg. IX, Cum dicat Dominus, d. 3 Iun. 1232.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.