AAS 26 (1934), p. 131

renovanti, qua solemniter sancitum est, « ut in rebus fidei et morum, ad
aedificationem doctrinae christianae pertinentium, is pro vero sensu Sacrae
Scripturae habendus sit, quem tenuit ac tenet sancta mater Ecclesia, cuius
est iudicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum Sanctarum;
atque ideo nemini licere contra hunc sensum, aut etiam contra unanimem
consensum Patrum, ipsam Scripturam Sacram interpretari ».
Praeterea in mentem omnium christifidelium revocat quae de decretorum
Pontificiae Commissionis Biblicae auctoritate Pius X s. m., Motu
proprio « Praestantia Scripturae Sacrae », d. d. 18 Novembris 1907, edixit:
«universos obstringi officio sententiis Pontificalis Consilii de Ee Biblica,
sive quae adhuc sunt emissae, sive quae posthac edentur, perinde ac
decretis Sacrarum Congregationum pertinentibus ad doctrinam probatisque
a Pontifice, se subiciendi; nec posse notam tum detrectatae obedientiae,
tum temeritatis devitare aut culpa propterea vacare gravi, quotquot
verbis scriptisve sententias has tales impugnent idque praeter scandalum,
quo offendant, ceteraque, quibus in causa esse coram Deo possint,
aliis ut plurimum, temere in his errateque pronuntiatis ».

Die autem 27 Februarii 1934, in audientia infrascripto Rmo Consultori
ab Actis benigne concessa, Ssmus Dominus Noster Pius Pp. XI praedictum
responsum necnon monitum rata habuit et publici iuris fieri mandavit.

Ioannes Baptista Frey, C. S. Sp., Consultor ab Actis.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.