AAS 26 (1934), p. 487

CAPUT VIII
De expensarum iudicialium taxatione et de gratuito patrocinio
aut expensarum iudicialium deminutione

Sectio I

De expensarum iudicialium taxatione

Art. 164
Locus est taxationi expensarum iudicialium:
I Quando Auditores, in sententia, victum victori condemnaverunto
vel ad omnes expensas iudiciales, vel etiam ad advocatorum honoraria.
2° Item quando Auditores expensarum compensationem fieri tantum
ex parte iusserunt; tunc enim taxatio fieri debet pro parte non compensata.

Art. 165
§ l . - A d hanc taxationem peragendam, pars victrix, post sententiae
notificationem, instat apud Ponentem, ut citetur pars vieta ad videndum
taxari expensas iudiciales.
§ 2. - Huic instantiae pars victrix notulam expensarum adiungit, quas
sibi refici postulat.
Art. 166

Notula expensarum Cancellariae et instructionis processus, conficiatur
ab ipsa Cancellaria, atque exhibeatur advocatis ut eam recognoscant, et
iustam repertam sua subscriptione firment.

Art. 167

Ponens citari iubet partem victam ad videndum taxari expensas, iuncto
citationis schedae exemplari notulae expensarum a victore propositae, et
praefixis comparitionis die, hora et loco.

Art. 168

Die praefixo, Ponens, inspectis singulis expensarum capitibus, annexisque
documentis, et auditis perpensisque alterius partis obiectis, expensas
taxât et moderatur, prout iustitia exigit, edito relativo decreto.

Art. 169

§ 1. - A decreto Ponentis fieri potest recursus ad Turnum qui sententiam
tulit ad expensas condemnantem.
§ 2. - Hoc in casu, Ponens instantiam remittit ad Turnum, mandatque
eam proponi per memoriale absque dubiis, praefixo parti termino intra

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.