AAS 26 (1934), p. 490
Sectio II
De gratuito patrocinio a%t expensarum iudicialium deminutione
Art. 176
§ 1. - Pauperes qui in totum sunt expensis iudicialibus sustinendis
impares, ius habent ad exemptionem ab eis obtinendis; qui autem has
expensas ex parte exsolvere possunt, ad earum deminutionem.
§ 2. - In utroque casu, partes, nisi per se ipsae iura sua coram Tribunali
defendere possint, ius habent ad gratuitum patrocinium, vel ad gratuitam
adsistentiam.
§ 3. - Quae in articulis sequentibus de gratuito patrocinio statuuntur,
etiam de gratuita adsistentia intelligenda sunt.
Art. 177
§ 1. - Qui exemptionem ab expensis iudicialibus, vel earum deminutionem
vult obtinere, Ponenti libellum exhibere debet, adiunctis documentis,
quibus quaenam sit oeconomica eius conditio demonstret.
§ 2.-Probare etiam debet se, in lite agenda, praesumpto bono iure
frui, nisi de causa agatur quae vi Commissionis Pontificiae ad S. Rotam
delata fuerit.
Art. 178
§ 1. - Ponens, accepto libello, petitionem adversae parti notificat,
praefixo termino, ut suum hac de re sensum aperiat.
§ 2. - Deinde libellum et omnia documenta transmitti curat tum Promotori
iustitiae, tum in causis in quibus partem habeat, Defensori vinculi,
atque, in causis diifìciHoribus, Decano Advocatorum Consistorialium. Quod
si necessarium ducat, etiam alias notitias exquirere valet.
Art. 179
Processui, de quo in superiore articulo, locus non est, quando Curia,
quae acta causae, ob partis appellationem, ad S. Rotam transmittit, ipsa
fidem facit de paupertate partis ad exemptionem expensarum et gratuitum
patrocinium iam admissae in priore iudicio; tunc enim uti notorium paupertatis
factum habendum erit. Ponens tamen exemptionem ab expensis
non concedat, nisi de praesumpto bono iure partis constet.
Art. 180
Si Ponens deminutionem expensarum iudicialium concedat, pecuniae
summam determinabit, quam pars solvere debebit, vel limites statuet
iuxta quos reductio conceditur, veluti in dimidium, in tertiam partem, etc.