AAS 26 (1934), p. 500

cum iam, faventeJDeo, non ultima cura Nobis incumbat varios
Pontificiae Curiae gradus, quae eam regali honestant varietate, ad
pristinum splendorem revocare.
Quamobrem, suam singulis Collegiis alacrem navantibus operam,
re mature perpensa una cum venerabilibus fratribus Nostris
S. E. E. Cardinalibus, qui Sacrae Congregationi Caeremoniali
praepositi sunt, statuimus clara forma et ad tempora accommodata
definire, iuxta generales normas communis iuris canonici
quod iam sapienter in Codicem redactum est, singulorum constitutionem
et privilegia, quae in posterum ratione dumtaxat ac
forma quae bic subiicitur, nec prorsus aliter usurpanda erunt,
sublatis et revocatis, ad normam can. 22, aliis quibusvis praesenti
lege non contentis. Qua occasione, ut diximus, etiam peculiaria
privilegia, quae Praelatis in Sacris Eomanis Congregationibus
Assessoris vel Secretarii munere fungentibus aliisque superius
commemoratis concedenda putavimus, ex ordine recensebimus.
Itaque, de Apostolicae plenitudine potestatis, haec quae
sequuntur per Apostolicas has Litteras statuimus ac decernimus:

I

DE IPSIS PRAELATORUM ORDINIBUS

I. Inter Praelatos Romanae Curiae, post Praelatos vulgo « di fiocchetti
» nuncupatos, primum locum immediate obtinent, ratione muneris,
Excellentissimi Praelati qui in Sacris Romanis Congregationibus Assessoris
vel Secretarii munere funguntur, etsi charactere episcopali careant.
Attamen verum et proprium Collegium iidem non constituunt.
II. Yera autem Praelatorum Collegia apud Romanam Curiam quattuor
numerantur, quae iuxta ordinem praecedentiae hic describuntur, nimirum:
1. Collegium Protonotarium Apostolicorum de numero Participantium;

2. Collegium Praelatorum Auditorum Sacrae Romanae Rotae;
3. Collegium Clericorum Reverendae Camerae Apostolicae;
4. Collegium Praelatorum Votantium Signaturae Apostolicae; cui
quidem Collegio adiiciuntur, quamquam verum et proprium Collegium
non constituunt, Praelati Referendarii eiusdem Signaturae Apostolicae.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.