AAS 26 (1934), p. 506

XXXII . Instrumenta, a Protonotariis confecta, publicam fidem faciunt
etsi tantum ab uno Protonotario rogato subsignentur, et alii testes desint.
XXXIII. Unus ex membris Collegii, litteris Secretariae Status Summi
Pontificis, adscribitur Sacrae Congregationi Eituum, tamquam Praelatus
Officialis. Huic ius et officium competit adsistendi omnibus conventibus
Sacrae Eituum Congregationis nec non conventibus qui apud Emum Cardinalem
Praefectum habentur, et, in Urbe, sessionibus processuum Apostolicorum
in causis Servorum Dei, in quibus ipse Notarii munere fungitur,
iuxta canones 2013, § 2, et 2073 I. C.
XXXIV. Protonotarii qui sint Doctores in utroque iure sunt ipso facto
Praelati Eeferendarii Signaturae Apostolicae.
XXXV . Post suppressum Collegium Abbreviatorum de Pareo Maiore
quod dicebatur, duo Protonotarii Apostolici per vices Bullas omnes
subsignant quae in Cancellaria Apostolica dantur.
XXXVI . Pertinet ad Collegii Decanum Bullam indictionis Anni Sancti
primo vulgare, quod officium alias ad Abbreviatorem Curiae pertinebat.
XXXVII. Conclavis tempore, Protonotariorum est, emisso iuramento,
Eotam custodire ipsis assignatam, quod peragunt habitu praelaticio induti
de quo in n. VII.

3. - Facultates

XXXVIII. Collegium Protonotariorum Apostolicorum nominare potest
semel quotannis unum Protonotarium Apostolicum titularem seu honorarium,
iuxta Constit. Cum innumeri Pii VII, diei 13 Decembris 1818, et
Litteris Apostolicis a Pio X, motu proprio datis ínter multiplices, nn. 59
et 60, cum iuribus in iisdem Litteris statutis, nn. 59-76.
XXXIX .Collegium condere potest atque reformare propria Statuta,
nec indiget ad hoc ulla cuiusvis approbatione, modo ne quid statuatur
quod iuri communi vel praesenti Constitutioni et Legi propriae adversetur.
XL. Ad negotia propria tractanda, de quibus agitur in numeris
XXXVIII, XXXIX , Protonotarii collegialiter conveniunt.

4. - Privilegia

XLI. Protonotarii Apostolici de numero Participantium, hoc ipso
Praelati sunt Domestici et propterea Familiares Summi Pontificis. Eximuntur
ab iurisdictione Ordinariorum locorum.
XLII. Vestibus praelaticiis utuntur iuxta dicta in numeris VII, VIII,
IX et X.
X.LIII. Gaudent iure Pontificalium iuxta Litteras Apostolicas a Pio X
motu proprio datas Inter multiplices, nn. 5-9.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.