AAS 26 (1934), p. 511
gestant. Extra functiones forenses vestibus utuntur iuxta numeros VII,
VIII, IX et X.
LXXIIL Gaudent iure Pontificalium eodem modo atque de Protonotariis
Apostolicis de numero Participantium dictum est supra, numero XLIII.
LXXIV. Privilegium habent Oratorii privati et altaris portatilis ad
normam sacrorum Canonum; omnes vero qui ipsorum Missae assistant,
praecepto de Missa audienda rite planeque satisfaciunt. Semper vero et
ubique Kalendario Romano uti possunt.
LXXV. Cum sacrum faciunt sive privatim sive solemniter, habitu
tamen praelaticio induti, non tantum iis uti licet Palmatoria sed etiam
Canone et Urceo, aliisque privilegiis quibus Protonotarii Apostolici de
numero Participantium fruuntur.
LXXVI. Intimationem accipiunt pro functionibus caeremoniisque pontificiis
ab ipso Praefecto caeremoniarum apostolicarum iisque omnes intersunt.
LXXVII. Auditores sunt Subdiaconi Apostolici. In Missa Pontificia pro
coronatione Summi Pontificis inque ineunda ab Eodem possessione Basilicae
Ssmi Salvatoris in Laterano, tunicellam subdiaconalem induunt. Qui
quartus venit epraesentibus iuxta praecedentiam numero IV statutam, Subdiaconum
agit in omnibus pontificalibus Summi Pontificis; qui veniunt
secundus et tertius fai dam sustentant; novissimus fungitur semper munere
Cruciferi; sedent vero omnes in ultimo throni gradu in Cappella papali.
Decanus (vel is qui eius vices gerit) Mitram vel Tiaram fert Pontificis.
LXXVIII. In pontificali Summi Pontificis unus ex Auditoribus fert
Summo Pontifici manutergium cum manus lavat, alius vero fert, quoties
oportuerit, Summo Pontifici Sacrum Pallium; si vero ipse Summus Pontifex
in Episcopum aliquem consecret, alicuius ex Auditoribus erit mappulas
consecrando imponere.
LXXIX. Adstant quoque Auditores benedictioni Sacrorum Palliorum
nec non impositioni et traditioni eorundem; item solemni benedictioni
Agnorum Dei qui dicuntur, quique ipsis quoque distribuuntur. In festo
praeterea Ss. Petri et Pauli singuli Praelati Auditores argenteum numisma
unum accipiunt, praeter Decanum, cui duo numismata iure obtingunt.
Eidem Decano quotannis concreduntur agni ex quorum lana Pallia
Archiepiscoporum coniiciuntur, ad normam Constitutionis Rerum ecclesiasticarum,
diei 12 Augusti 1748, Benedicti XIV.
LXXX . Litterae omnes Apostolicae gratuito Auditoribus obveniunt.
Facultatem habent eos retinendi legendique libros prohibitos qui de iure
tractant, et permittendi ut huiusmodi libros legant qui eorum studia
adiuvant.