AAS 26 (1934), p. 526
Quemadmodum vero Crucis memoria separari nequitJab meffabilium
dolorum recordatione, qui dulcissimum Beatae Virginis Cor iuxta Crucem
transfixerunt, ita idem Supremus Pontifex iubet ut hoc anno, in toto terrarum
Orbe specialiter designato ad commemorandam generis humani
Bedemptionem, peculiares amplioresque spirituales favores singulis fidelibus
concedantur, qui singulari ea, qua decet, pietate gratique animi
sensibus, suae amantissimae Matris gemitus recolant, recitando valde
simplices et amore plenas invocationes, quae continentur in sequentia
« Stabat Mater dolorosa », prout sacra Liturgia easdem fidelibus proponit,
non tantum ut eius doloribus compatiantur, sed praecipue etiam ut ad
deflenda propria peccata, veram equidem ineffabilium paenarum causam,
impellantur.
Itaque in supra dicta audientia Sanctitas Sua non modo partialem
indulgentiam, praefatae sequentiae iam adnexam, augere dignata est ad
septem annos quoties devote recitetur, verum etiam decrevit ut partialis
indulgentia quingentarum dierum concedatur recitationi unicae strophae
eiusdem sequentiae « Sancta Mater, istud agas... », quam simpliciores
quoque fideles apprime sciunt quamque saepius, in iubilaribus visitationibus
tam elapsi quam praesentis anni, coram imagine Virginis recitarunt
vel recitaturi sunt; plenaria autem, semel in mense, suetis conditionibus
non modo integrae sequentiae, verum etiam huic simplici strophae, si
singulis diebus, durante mense, alterutra ad arbitrium recitatio peragatur
ad recolendam [talium [dolorum memoriam ea pietate, quae in animo
revera contrito nunquam deesse potest.
Praesenti in perpetuum valituro absque ulla Apostolicarum Litterarum
in forma brevi expeditione et contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Datum Bomae, ex Aedibus S. Paenitentiariae, die 1 Augusti 1934.
L. Card. LAURI, Paenitentiarius Maior.
L.©S.
I. Teodori, Secretarius.
II
INDULGENTIIS AUGETUR « DIES PRO MISSIONIBUS »
DECRETUM
Indeficiens semperque maius Missionum incrementum inter infideles
Summo Pontifici Pio XI maxime cordi est, qui vehementer exoptat, ut
per universum terrarum orbem Christi regnum provehatur, ac praesertim