AAS 26 (1934), p. 541

tam genuit filiam, et potenti eius ope a miserentissimo Eedemptore fidei
incolumitatem sibi impetret atque copiosos pacis salutisque fructus;
universorum christifidelium collaetetur Sancta Mater Ecclesia, quae per
novensilis Sanctae huius Virginis patrocinium et exemplum, quod ad
intuendum imitandumque proponitur, in uberioris gratiae spem erigitur,
ut ad caelestem aliquando beatitatem nos omnes pervenire possimus.

Omnibus itaque quae inspicienda erant rite perpensis, certa scientia,
universa et singula, quae antea memoravimus, Apostolicae potestatis
plenitudine confirmamus, roboramus atque iterum statuimus, decernimus
universaeque Ecclesiae Catholicae denunciamus. Volumus insuper
ut harum Litterarum Decretalium transumptis, sive exemplis, etiam
impressis, manu tamen alicuius Notarii Apostolici subscriptis et sigillo
munitis, eadem prorsus habeatur fides, quae hiscemet praesentibus haberetur,
si exhibitae vel ostensae forent. Si quis vero has Litteras Nostras
definitionis, decreti, mandati et voluntatis temerario ausu infringere vel
eis contraire seu attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis
Dei et Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Eomae apud S. Petrum anno Domini millesimo nongentesimo
tricesimo quarto, die quarta mensis Martii, Pontificatus Nostri anno
tertiodecimo.

Ego PIUS, Catholicae Ecclesiae Episcopus.

£ 8 Ego IANUARIUS Episcopus Ostiensis et Albanensis Cardinalis GRANITO
PIGNATELLI DI BELMONTE, Decanus Sacri Collegii.
£ 8 1Ego MICHAEL Episcopus Tusculanus Cardinalis LEGA.
£ 8 f Ego DONATUS Episcopus Sabinensis et Mandelensis Cardinalis SBAR-

RETTI.
£g Ego fr. THOMAS PIUS Ord. Praed., Episcopus Portuensis et S. Bufinae
Cardinalis BOGGIANI, Cancellarius S. B. E.
£ 8 Ego ALOISIUS Episcopus Praenestinus Cardinalis SINCERO.
£ 8 Ego HENRICUS Episcopus Veliternus Cardinalis GASPARRI.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.