AAS 26 (1934), p. 623

scopales iure communi fruuntur. Ecclesiam vero paroecialem Sancti Ioannis
Evangelistae, in eadem urbe exstantem, ad ecclesiae cathedralis gradum
et dignitatem evehimus, simulque ipsi eiusque pro tempore Episcopis tribuimus
honores, insignia, favores, gratias, privilegia et iura omnia, quibus
ceterae cathedrales ecclesiae earumque Antistites iure communi vel legitima
consuetudine in America Septentrionali fruuntur et gaudent. Item
Episcopos ipsos eorumque cathedralem Ecclesiam omnibus adstringimus
oneribus et obligationibus, quibus ceteri Antistites et illorum cathedrales
iure communi adstringuntur. Eamdem praeterea dioecesim metropolitanae
Ecclesiae Marianopolitanae suffraganeam constituimus, eiusque Episcopos
metropolitico iuri Archiepiscopi Marianopolitani subiicimus. Ad dotem
autem huius dioecesis constituendam Sancti Ioannis Quebecensis Episcopis
pro tempore ius tribuimus, imponendi, iuxta aliorum Episcoporum
morem, qui in Canadensi Dicione cathedrales Ecclesias gubernant, taxas
ad instar cathedratici aliaque iuxta sacros canones onera, quibus rite
possit necessitatibus consuli ipsius dioecesis.
Quod autem attinet ad Capituli cathedralis erectionem, seu dioecesanorum
Consultorum coetus electionem, ad Seminarii dioecesani institutionem,
ad Vicarii capitularis, sede vacante, electionem, ad clericorum et
fidelium iura ac onera aliaque huiusmodi, rite servari iubemus quae sacri
canones praescribunt.
Quod vero ad clerum praecipue spectat, statuimus ut simul ac novae
huius dioecesis erectio ad exsecutionem mandata fuerit, eo ipso clerici
Ecclesiae illi censeantur adscripti, in cuius territorio legitime exstant.
Mandamus insuper ut documenta omnia et acta quae hanc Sancti Ioannis
Quebecensis dioecesim respiciunt, quamprimum fieri poterit, ab archidioecesis
Marianopolitanae cancellaria ad novae istius dioecesis curiam
tradantur ut in eius archivo religiose serventur. Ad quae autem omnia
exsecutioni mandanda quem supra memoravimus venerabilem fratrem Delegatum
Apostolicum in Canadensi Dicione deputamus eique facultates tribuimus
ad id necessarias et opportunas, etiam subdelegandi, ad effectum
de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum;
eidemque onus imponimus ad Sacram Congregationem Consistorialem intra
sex menses ab his Litteris receptis computandos authenticum exemplar
transmittendi peractae exsecutionis actorum.
Volumus denique ut harum Litterarum transumptis etiam impressis
manu tamen alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo alicuius viri in
ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur
fides, quae hisce Litteris tribueretur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae
forent. Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provin-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.