AAS 26 (1934), p. 627

spectant, quam primum fieri poterit tradantur- Ad haec autem omnia
exsecutioni mandanda deputamus praedictum venerabilem fratrem in
Ditione Canadensi Delegatum Apostolicum eique propterea ad id necessarias
et opportunas tribuimus facultates, etiam subdelegandi ad effectum
de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum,
eidemque onus imponimus ad Sacram Congregationem Consistorialem
intra sex menses ab his Litteris acceptis authenticum exemplar mittendi
peractae exsecutionis actorum. Praesentes autem Litteras et in eis contenta
quaecumque nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis
aut nullitatis vitio seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio licet substantiali
et inexeogitato defectu notari, impugnari, vel in controversiam vocari
posse; sed eas tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas
et emanatas perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios et integros
effectus sortiri et obtinere atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter
observari debere; et si secus super his a quocumque quavis auctoritate,
scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus et inane
esse et fore volumus et decernimus. Volumus quoque et mandamus ut
harum Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius
Notam publici subscriptis et sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate
vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce
ipsis Litteris tribueretur, si exhibitae vel ostensae forent. Non obstantibus,
quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus
universalibusque Conciliis editis, specialibus, vel generalibus constitutionibus
et ordinationibus apostolicis et quibusvis aliis Romanorum
Pontificum Praedecessorum Nostrorum dispositionibus ceterisque contrariis
quibuscumque, etiam speciali mentione dignis. Nemini autem has
Litteras Nostras dismembrationis, erectionis, aggregationis, subiectionis,
mandati, statuti, derogationis et voluntatis Nostrae infringere, vel eis
contraire liceat. Si quis vero ausu temerario hoc attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli
se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo tertio, die nona mensis Iunii, Pontificatus Nostri anno duodecimo.

Fr.TH. PIUS O. P. Card. BOGGIANÍ Fr. RAPHAËL C. Card. ROSSI
Cancellarius S. R. E. S. C. Consistorialis a Secretis.

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Protonot. Apostolicorum.
Vincentius Bianchi-Gagliesi, Protonotarius Apostolicus.

Loco Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. XLIX, n. 9. - G. Stara Tedde.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.