AAS 27 (1935), p. 101

huius Officii supremus moderator constituitur, et hoc nomine
omnes et singulas facultates Sacro huic Tribunali datas ipse in
se complectitur. Cardinalis Paenitentiarius Maior, quod quidem
Benedictus XIV iam statuerat, « suum munus per seipsum exercere
debebit »; quare si quo impedimento ipse detineatur vel1
per aliquod temporis spatium Roma afuerit nec commode ipse
adiri possit, eius erit, de consensu Summi Pontificis, alium Cardinalem
deputare, qui, tamquam Pro-Paenitentiarius, ipsius
vices gerat. Pro-Paenitentiarius vero iisdem facultatibus, quibus
Paenitentiarius, erit instructus, easque « proprio nomine » exercebit.
Ob rerum autem affinitatem curandum erit, ut ad hoc
munus implendum aliquis eligatur, qui inter Eminentissimos
Patres in Supremam Sacram Congregationem Sancti Officii cooptatos
recenseatur.

2. - Cardinalis Paenitentiarius Maior, in Sacrae Paenitentiariae
regimine et in tractandis negotiis, opera definiti numeri
Officialium Maiorum et Officialium Minorum utitur. Ad utramque
vero eorum seriem determinandam, Decessoris Nostri Benedicti
XIV Constitutionem In Apostolicae omnino redintegramus.
Volumus igitur ut Officiales Maiores sint et maneant sex
numero, vetusta sua quisque appellatione designati, quam ob
historicam rationem retinemus, etsi eorum officia, pro nonnullis
praesertim, titulo iam non apprime respondent; eosque omnes,
uno excepto Regente, ad iura obligationesque quod attinet, hisce
litteris in aequo inter se ponimus. Sunt autem : Regens, Theologus
(quod quidem Officium ex privilegio reservatur Societati
Iesu ) Datarius, Corrector, Sigillato^, Canonista; qui omnes2
sunt vere Sacrae Paenitentiariae Apostolicae Praelati. Officiales
porro Minores sunt Secretarius, duo Substituti (alter pro Sectione
Tribunalis, pro Indulgentiarum Sectione alter), ceteri
denique omnes, quibus Protocolli (quod vulgo vocant), Rescriptorum
conficiendorum ac Tabularii in alterutra Sectione cura

1 Cfr. Const. cit.
2 Const. cit.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.