AAS 27 (1935), p. 109

eius facultates); sed decreta Signaturae, cui Regens praefuerit,
approbationi et subscriptioni Paenitentiarii Maioris proponi debent.
Quod si id fieri nequeat, afferantur ad Pontificem in prima
Audientia quae post Signaturam habebitur.
c) Cardinalis Paenitentiarius Maior bis in mense Audientiam
Summi Pontificis habebit.
Ad Audientiam afferenda erunt omnia negotia, quae in una
alterave Sectione facultatem Paenitentiarii Maioris excedunt;
omnia quae iam in priore Audientia a Pontifice praeoccupata
sunt; quaecumque denique Paenitentiarius Maior (qui semper
certior fieri debet de omnibus causarum positionibus, quae ad
Officium perveniunt) opportunum iudicaverit, ut Summo Pontifici
significentur idque tam ut Pontifex ea cognoscat quae magis
conducere possunt ad Universalis Ecclesiae hac in re gubernationem,
quam ut idem Paenitentiarius Maior in adhibendis amplissimis
sanctissimisque Sacrae Paenitentiariae facultatibus,
normas et regulas ab Eo accipiat, qui utpote Supremus conscientiarum
Moderator, pro Apostolico quo fungitur Officio peculiari
divina ope absque dubio donatur. Causarum positiones Audientiae
Apostolicae reservatas, sub ductu et custodia Regentis parabit
Secretarius, si res conscientiae, Indulgentiarum Substitutus,
si Indulgentias respiciunt. Ut Secretarius ita Indulgentiarum
Sectionis Substitutus, pro suis unicuique concreditis rebus, Cardinalem
Paenitentiarium Maiorem adibunt, ut suas eidem relationes
afferant; quas tamen antea Regenti examinandas tradiderint.

Volumus autem quo tempore Audientiae intermissae sunt,
Cardinalem Paenitentiarium Maiorem casibus urgentioribus
providere posse, etiam si agatur de sententiis, quae in foro quoque
externo vim exserere suam postulent, cum a Nobis bonum
animarum aliis omnibus rebus anteponatur; in proxima tamen
Audientia de sententiis a se datis, prout opus erit, referet.
Quoniam vero, vacante Officio Paenitentiarii Maioris, penes
Regentem ordinariae tantum facultates manent, ut supra statutum
est, definimus, si huiusmodi vacatio eo tempore accidat,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.