AAS 27 (1935), p. 112
dicti XIV verba geminamus: « Sacrosanctum hoc esse volumus
et inviolabile ut nihil penitus, quod per Officiales Paenitentiariae
Nostrae Apostolicae faciendum est, aliter quam gratis
fiat » .1
Officiales vero, quibus id munus commissum est, debitas largitiones
percipiant, quae pro Rescriptis offeruntur alterius Sectionis
; easdemque in regestum referant.
11. - Postquam vero Rescripta ab Officiali, qui eius rei curam
habet, dimissa sunt, singulae causarum positiones Tabulario
tradantur, ut secundum consuetudinem, debito modo in album
adscribantur et religiose ab Officialibus conserventur, qui vel
secretissimi Sacri Tribunalis Tabularii, vel Indulgentiarum Tabulam
- alterius ab altero prorsus separati - curam et custodiam
habent.
12. - Haec quidem valere statuimus vivente Summo Pontifice.
Apostolica vero Sede vacante, Regenti nullae erunt peculiares
facultates, sed iis tantum fruetur, quae ad ipsum, Romano
Pontifice vivente, pertinent. Quoniam tamen animarum
saluti, quae omni tempore periclitatur, n alia interiecta mora
provide consulendum est, volumus ac mandamus ut Cardinalis
Paenitentiarius Maior, Sede Apostolica vacante, omnia facere
et expedire valeat, quae ad forum conscientiae quomodolibet
spectant, iis non exceptis, quae alias, vivente Summo Ponti-2
fice, ab ordinaria eiusdem potestate subtrahuntur, sed solum pro
casibus gravis urgentisque necessitatis. Quapropter liberum atque
expeditum erit litterarum commercium inter Officium Sacrae
Paenitentiariae et Cardinalem Paenitentiarium Maiorem
etiam in Conclavi degentem; eaeque litterae, sigillo Officii munitae,
nulli examini et inspectioni erunt obnoxiae. Quam ad
rem expresse ordinationi in Const. Vacante Sede Apostolica
(n. 50) contentae derogamus. De eiusmodi autem urgentioribus
casibus, quibus Cardinalis Paenitentiarius Maior providendum
1 Const. cit.
! Cfr. Const. Pastor Bonus; et Const. Vacante Sede Apostolica, n. I 6.