AAS 27 (1935), p. 261

cuiusque dioecesis erectio ad exsecutionem mandata fuerit, eo ipso clerici
ecclesiae illi seu dioecesi censeantur adscripti in cuius territorio legitime
exstant. Volumus insuper ut acta et documenta omnia, cunctas istas dioeceses,
earumque clericos ac fideles respicientia, a singulis dioecesium, a
quibus seiunctae sunt novae dioeceses, Cancellariis, quam primum fieri
poterit, earumdem Episcopalibus Curiis tradantur, ut in earum archivis
serventur. Episcopalem insuper mensam uniuscuiusque huius dioecesis
reditus atque oblationes constituent, quae ad hunc finem iam collecta sunt,
vel colligentur, iis quas antea memoravimus dioecesibus uti supra erectis
et constitutis, opportunum quoque duximus hierarchiam ecclesiasticam
aliter in Republica Argentina ordinare. Quapropter, praeter Bonaërensem
ecclesiasticam provinciam, unam, uti diximus, illic iam exsistentem, sex
alias provincias, tenore praesentium eademque suprema auctoritate Nostra,
erigimus ac statuimus, nempe: Cordubensem in America, De Plata, Paranensem,
Saltensem, 8. Fidei in America Meridionali, 8. Ioannis de Cuyo.
A Bonaerensi igitur provincia et ab eius metropolitana ecclesia sedes omnes,
quae ipsi hucusque suffraganeae fuerunt, videlicet: Catamarcensem, Cordubensem
in America, Corrientensem, de Plata, Paranensem, Saltensem,
S. Ioannis de Cuyo, S. Fidei in America Meridionali, S. Iacobi de Estero,
Tucumanensem separamus, eique posthac Mercedensem et Amlensem dioeceses
uti suffraganeas assignandus. Provincia ecclesiastica Cordubensis
efformabitur Ecclesia Cordubensi, quam ad ecclesiae metropolitanae gradum
et dignitatem extollimus, nec non dioecesibus Biojensi et de Bio
Cuarto, quas illi tamquam suffraganeas subiicimus. Provincia ecclesiastica
de Plata amplectetur Ecclesiam de Plata, quam ad ecclesiae metropolitanae
dignitatem evehimus, atque dioeceses de Bahia Blanca et Vieämensem,
quae illi suffraganeae erunt. Provincia ecclesiastica Paranensis eiusdem
nominis ecclesia, quam metropolitanam constituimus, constabit, nec non
dioecesibus Corrientensi et 8. Iacobi de Estero, quae ipsi in posterum erunt
suffraganeae. Item provincia ecclesiastica Saltensis comprehendet tum
ecclesiam Saltensem, quam ad metropolitanae gradum provehimus, tum
dioeceses Catamarcensem et Jujujensem, quae illi proinde uti suffraganeae
erunt subiectae. Provincia vero 8. Fidei in America Meridionali, huius
nominis ecclesiam, quae metropolitana posthac erit, amplectetur et cathedrales
ecclesias Tucumanensem et Rosariensem. Provincia denique ecclesiastica
8. Ioannis de Cuyo dioecesi S. Ioannis de Cuyo, quam ad metropolitanae
ecclesiae gradum extollimus, constabit et Mendozensi et 8. Ludovici
in Argentina dioecesibus, quas idcirco ipsi uti suffraganeas subiicimus. Singulis
itaque sex novis, quas diximus, metropolitanis ecclesiis, earumque pro
tempore Archiepiscopis omnia concedimus iura et privilegia, quibus cete-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.