AAS 27 (1935), p. 325

quibus ceterae praefecturae earumque Praesules iure communi fruuntur
et gaudent, eosque iisdem adstringimus oneribus et obligationibus.
Quae omnia ut supra disposita et constituta^ rata ac valida esse volumus
et iubemus, contrariis quibuslibet minime obstantibus. Harum vero Litterarum
transumptis aut excerptis, manu tamen cuiusvis notarii publici
subscriptis ac sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti
munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce Litteris tribueretur,
si exhibitae vel ostensae forent. Nemini igitur hanc voluntatis Nostrae
paginam infringere vel ei contraire liceat. Si quis autem ausu temerario
hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac
beatorum apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Eomae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo quarto, die nona Iulii, Pontificatus Nostri anno tertiodecimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI

Cancellarius S. B. E. S. C. de Propaganda Fide Praef.

Ludovicus Kaas, Protonotarius Apostolicus.
Vincentius Bianchi-Cagliesi, Protonotarius Apostolicus.

Loco Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LI, n. 2. - Al. Trussardi.

III

NATALENSIS

DIOECESIS NATALE NSIS IN BRASILIA DISMEMBRATITR ET NOVA DIOECESIS

MOSSOROENSIS ERIGITUR.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Pro ecclesiarum omnium qua urgemur sollicitudine curandum Nobis
est si qua exstet in orbe catholico dioecesis tam nimio territorio patens,
ut ab uno tantum Antistite quamvis vigilantissimo vix regi queat, illam
dividere et alteri eius partem Praesuli gubernandam committere. Quod
quidem probe noscens venerabilis Prater Marcolinus de Souza Dantas,
hodiernus Cathedralis Ecclesiae Natalensis in Brasilia Episcopus, cum sua
dioecesis per amplissimam se extendat regionem, ad maiorem sibi commissi

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.