AAS 27 (1935), p. 328
generalibus vel speciaübus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, et
quibusvis aliis Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum dispositionibus
ceterisque contrariis quibuscumque, etiam speciali mentione
dignis. Nemini autem has Nostras Litteras dismembrationis, erectionis,
evectionis, subiectionis, concessionis, statuti, derogationis, mandati et
voluntatis Nostrae infringere vel eis contraire liceat. Si quis vero ausu
temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei
et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
tricesimo quarto, die vicesima octava mensis Iulii, Pontificatus
Nostri anno tertiodecimo.
Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANÍ Fr. RAPHAËL C. Card. ROSSI
Cancellarius S. B. E. S. C. Consistorialis a Secretis.
Alfonsus Carinci, Protonotarius Apostolicus.
Ludo vicus Kaas, Protonotarius Apostolicus.
Loco j$¡ Plumbi
Beg. in Cane. Ap., vol. LI, n. 12. - Al. Trussardi.
LITTERAE APOSTOLICAE
I
SANCTUARIUM B. M. V. VULGO « DE MONTE SION » NUNCUPATUM, IN DIOECESI
NANCEÏENSI ET TULLENSI, BASILICIS MINORIBUS ACCENSETUR.
PIUS PP. XI
Ad perpetuam rei memoriam. — Seiuntensi in monte, vulgo Sion nuncupato,
Dioecesis Tullensis intra fines, iam saeculo decimo fere exeunte,
parva admodum exstabat Deiparae Virginis in honorem Deo dicata sacra
aedes, quae a Comitibus Valdemontensibus, qui tunc temporis in regione
dominabantur, pia populi vota excipientibus, initio quarti decimi saeculi est
ampliata, atque huius veteris marialis aedis pars adhuc hodierno templo
adiuncta servatur. Antiquum enim aedificium, vetustate fatiscens, atque
exigua sua amplitudine plane impar ingenti numero peregrinorum, qui
in marialibus quibusdam anni sollemnitatibus illuc pie conveniebant,
ampliori forma renovatum exaedificatumque est saeculo decimo octavo,
atque anno MDCCXLIX sollemniter consecratum. At curantibus tam Epi-