AAS 27 (1935), p. 362
IV
DE YENCHOWFU
VICARIATUS APOSTOLICUS « DE TSAOCHOWFU » ERIGITUR
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
A Romano Pontifice, cuius est universae Ecclesiae bono prospicere,
ea quae in spiritualem salutem, praesertim -fidelium in regionibus Missionalium
curis concreditis cedunt, sollicito studio praestanda sunt.
Cum itaque vicariatus apostolicus de Yencbowfu, in provincia de Shantung
in Sinis, Societatis Divini Verbi sodalibus concreditus, territorio latissime
pateat atque postremis hisce annis, sive quoad fidelium et catechumenorum
numerum, ' sive quoad mirum missionalium operum incrementum,
ita profecerit ut ab uno, vel diligentissime, Antistite aegre regi possit, visum
est partem ab illo seiungere, alteri committendam Pastori. Quapropter
Nos, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit, vel eorum qui sua interesse
praesumant, consensu, de venerabilium fratrum Nostrorum S. R. E.
Cardinalium Sacrae Congregationi de Propaganda Pide praepositorum consilio
a praefati vicariatus de Yenchowfu territorio, de apostolicae potestatis
plenitudine, partem separamus has quae sequuntur subpraefecturas civiles
complectentem, videlicet de Tsaochowfu, cui nomen quoque de Iloohihsien,
Chuancheng, Tingtao, Tsaohsien, Shanhsien, Chengwii, Huy eh, Yuineheng,
Tungminghsien, nec non partem subpraefecturae de Changyuan, ad orientem
Flavi fluminis positam. Hanc territorii partem a vicariatu de Yenchoivfu
seiunctam in novum ac distinctum vicariatum, de Tsaochowfu nuncupandum,
erigimus, impsumque curis Societatis Divini Verbi Sodalium, qui tanta
sui zeli in regione illa exhibuerunt testimonia, libenter, ad nutum tamen
Sanctae Sedis, committimus. Huius novi vicariatus limites iidem erunt ac
fines externi subpraefecturarum civilium quibus ipse constat. Vicariatui
igitur ita a Nobis erecto et constituto eiusque pro tempore Vicariis Apostolicis
omnia tribuimus iura, privilegia et facultates, quibus^ ceteri per orbem
vicariatus eorumque Vicarii iure communi fruuntur et gaudent, eosque
pariter omnibus adstringimus oneribus et obligationibus quibus ceteri adstringuntur.
Quae omnia, ut supra disposita et constituta, rata ac valida esse volumus
et iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus. Harum vero Lit-