AAS 27 (1935), p. 442

SACRA CONGREGATIO RITUM

i

TABVISINA

BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS SERVAE DEI MARIAE BERTILLÂE BO-

SCARDIN, INSTITUTI SORORUM MAGISTRARUM A S. DOROTHEA, FILIARUM

SACRORUM CORDIUM.

S UPER DUBIO

An signanda sit Commissio Introductionis Causae in casu et ad effectum
de quo agitur.

« Nil simplici corde felicius, quia quo innocentiam erga alios exhibet,,
nihil est quod pati ab aliis formidet: habet enim, quasi arcem quamdam
fortitudinis, simplicitatem suam » (S. Greg., Moral., 8, 12, 21).
Felix huiusmodi anima profecto fuit Soror Maria Bertilla Boscardin,
cuius innocentissima vita, brevi confecto cursu, ea nitet simplicitate cordis,,
una cum admirabih caritate ac patientia, ut suavissimam sanctitatis imaginem
menti praebeat. Brendolae prope Vicetiam die 6 Octobris mensis
anno Domini 1888 ex honestis ruricolis Angelo et Maria Teresia Benetti
nata est, eique in sacro baptismate, quod ei die 16 eiusdem mensis collatum
fuit, nomen Anna Francisca impositum. Piissima genitrix hunc primum
matrimonii fructum summis curis saepivit, atque, ut in Dei amorem adoleret,
tota fuit. Dei benedictionibus praeventa, puella iam inde ab infantia
sanctitatem portendere visa est.
Orationi dedita, parentum vel nutibus obedientissima, puerilia oblectamenta
despiciens, si quando de Christi passione matrem seu oppidi magistram
loquentem audivisset, in lacrimas effundebatur. Non praestantia
ingenii aciem dihgentia supplebat; quare in christianae catechesis schola
primas agebat, eique vix decenni puerulos docendi munus a parocho et a
magistra fuit concreditum. Angelicis moribus nitens, maturius quam tunc
soleret, die B . M . V . Annunciationi sacro, a. 1897 Dominici Corporis primitus
particeps facta, festo autem Nativitatis eiusdem a. 1899 sacro
Chrismate fuit linita. Duodennis Filiarum Mariae sodalitati adscita fuit.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.