AAS 27 (1935), p. 444

«Eam non timeo, inquit, quin immo eam tranquillo animo expectare
debeo, quia per eam, in aeternum, Iesu meo coniungar ». Chfiurgicam
operationem, ut necessarium tentamen ad vitam servandam, ex obedientia
quum subiisset, resque contra omnium votum non bene cessisset, sacramentis
refecta, feria vi die 20 Octobris a. 1922 purissimam animam placidissime
Deo reddidit trigesimo quinto aetatis anno vix expleto.
Sanctitatis fama quae, dum ipsa vivebat, omnium admirationem
moverat, vehementius, ea demortua, erupit; tantam pietatem, caritatem,
animi demissionem et ingenuam simplicitatem, sui abnegationem, obedientiam
quotquot eam noverant celebrarunt: medici praesertim, qui tanta
virtute perculsi summis eam laudibus coram extulerunt, eiusque nomen
marmoreo lapidi inscriptum in quadam nosocomii aula voluerunt. Innumerae
autem gratiae ac mirae sanationes ea interveniente patratae feruntur.
Quare Ordinaria auctoritate Tarvisii constructi sunt processus. Die
20 Aprilis 1932 super scriptis editum est a Sacra hac Congregatione
decretum.
Interim innumerae Postulatoriae Litterae Summo Pontifici reverenter
a pluribus Archiepiscopis, Episcopis, Vicariis Apostolicis, medicis aliisque
cuiuscumque gradus et conditionis porrectae sunt, Introductionis Causam
efflagitantes.
Quum itaque omnia, de iure servanda, essent peracta, instante Emo
P. Augustino a Virgine Ordinis Ssmae Trinitatis redemptionis captivorum,
Causae huius Postulatore legitime constituto, in Ordinario S. E. C. coetu
die 21 mensis huius habito, Emus ac Emus Cardinalis Alexander Verde,
Causae Ponens seu Eelator, Dubium proposuit: An signanda sit Commissio
Introductionis Causae in casu et ad effectum de quo agitur, et de more de ea
retulit. Emi ac Emi Cardinales, hac relatione audita, nec non auditis
Officialium Praelatorum suffragiis scripto datis, nec non E. P. D. Salvatore
Natucci Fidei Promotore Generali, omnibus mature perpensis, respondere
censuerunt: Affirmative si Ssmo placuerit.
Infrascripta autem die Ssmo D. IS. Pio Papae XI a E. P. D. Generali
Promotore facta relatione, Sanctitas Sua Sacrae Congregationis Eescriptum
ratum habens, propria manu Commissionem Introductionis Causae
Servae Dei Mariae Bertillae Boscardin signare dignata est.
Datum Eomae, die 22 Maii a. D. 1935.

C. Card. L AURENTI, Praefectus.
L. ® S.
A. Carinci, Secretarius.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.