AAS 28 (1936), p. 17

'auferre potest, ne mors quidem, quae eam potius tutam immortalemque
reddit.
Si vero praecepta ex ordine reputandus, quae saepenumero
sacerdos, ut sui muneris officio fideliter respondeat, inculcare
debet, iisdemque vim insitam perpendimus, procul dubio perspicimus
quam magnus quamque sit beneficiorum plenus ad
redintegrationem morum populorumque tranquillitatem assequendam
eius afflatus atque appulsus. Idque tum praesertim,
cum primores tenuióresque de fugaci huius vitae cursu admonet,
eosdemque docet quam fluxa sint terrena bona, quam pretiosa
immortali animo spiritualium munerum adeptio, quam
denique severa aeterni Iudicis sententia, qui incorrupto suo
certissimoque oculorum obtutu omnium corda scrutatur « et
reddet unicuique secundum opera eius ». Nihil sane opportu-1
nius, quam haec aliaque id genus praecepta ad aestuantem
voluptatum cupidinem mitigandam, itemque ad efïrenatam
coercendam externarum rerum aviditatem, quae profecto in
praesens cum tot homines corrumpant atque dehonestent, varios
civitatis ordines eo compellunt ut, nedum sibi adiutricem
operam praestent, inter se hostili animo dimicent. Cum vero
passim nimium sui ipsius studium invalescat, cum tantae fere
ubique oonflagrent simultates, tantaque teterrima emergant
ulciscendi consilia, nihil sane aptius magisque consentaneum,
quam Iesu Christi « mandatum novum » praedicare atque2
efferre; praeceptum nempe caritatis, quae ad omnes pertineat,
non nationum populorumque finibus contineatur, ne hostem
quidem excipiat atque arceat.
Siquidem per viginti fere saecula illustri praeclaroque modo
experti sumus quantopere sacerdotum praecepta valeant, quibus
ut « sermo Dei vivus... et efficax, et penetrabilior omni
gladio ancipiti » fideliter remittitur ac quodammodo reverberatur,
ita « usque ad divisionem animi et spiritus » pertingitur,3

1 MATTH., XVI, 27.
2 Cfr. Io., XIII, 34.
3 Cfr. Hebr., IV, 12.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.