AAS 28 (1936), p. 19

' nomine, dilectae nempe Redemptoris sponsae, ex officio funduntur,
maiore procul dubio vi virtù teque fruuntur. Quapropter
christiani homines, quamvis in prosperis rebus nimio saepius
sint Dei immemores, naturali tamen instinctu ducti, admotas
Numini preces omnia posse fidenti animo sentiunt, atque adeo
in omnibus huius vitae adiunctis ad eas confugiunt, easdemque
a sacris administris in publico privatoque discrimine adhibendas
impetrant: a precanti sacerdote omne genus infortunati solacium
flagitant; ad eumdemque, in terrenae huius peregrinationis
exsilio, caelestem opem imploraturi, adeunt. Reapse «medius
stat sacerdos inter Deum et humanam naturam : illinc venientia
beneficia ad nos deferens, nostras preces illuc per ferens,
Dominum iratum reconcilians ». 1
Ceterum, quod supra attigimus, ipsi Ecclesiae adversarii magnam
catholici sacerdotii dignitatem ac vim idcirco percipere
atque perpendere videntur, quod illud primis vehementioribusque
nisibus lacessunt, probe noscentes quam arctissimis vinculis
Ecclesia sacrorumque administri contineantur. Ac praeterea
qui acrius hodie in sacerdotium dimicant, caeleste iidem
Numen infitiantes hostili animo impugnant : quod profecto honore
maximo maximaque aestimatione dignos sacri ordinis
homines efficit.

II

Amplissima igitur est, Venerabiles Fratres, sacerdotalis dignitas;
neque huius altissimae dignitatis splendori officiunt quorumdam,
etsi lamentabilia ac miseranda, ob humanam infirmitatem
admissa; eodemque modo haec ipsa paucorum admissa
praeclaras tot sacerdotum laudes — virtute, doctrina, religionis
studio martyrioque facto insignium — in oblivionem adducere
non possunt. Idque eo vel magis quod hominis indignitas ministerii
sui operam non irritam reddit: siquidem exploratum
omnino est administri indignitatem sacramentorum vim non

1 S. Io. CHRYSOST., Homil. 5 in Isaiam.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.