AAS 28 (1936), p. 238

scriptor : Requievit spiritus Eliae super Eliseum (IV, 2, 9-10, 15). Servi
Dei Michaelis Bua vitam perpendentibus manifeste apparet super eum
S. Ioannis Bosco spiritum, sicut quondam Eliae super Eliseum, requievisse,
ut mox est videre.
Ioannem Baptistam et Mariam Perrero Michael parentes habuit,
operarios morum honestate et pietate praeclaros. Die nona Iunii mensis
a. D. 1837 Augustae Taurinorum natus, die eiusdem mensis undecima
in paroeciali ecclesia Ss. Simonis et Iudae, modo S. Ioachim,
sacris est ablutus aquis. Piorum parentum cura, religionis et pietatis
prima germina, eius animo insita, magis magisque, aetate succrescente,
adeo floruerunt, ut adolescens in exemplum inter aequales haberetur.
Anno 1845 sacro chrismate fuit linitus, sequentique ad sacram synaxim
admissus. Patre interim orbatus, quum, Deo sic disponente, in S. Ioannem
Bosco fortuito incidisset, eius Oratorium, cuius initia vix erant
inchoata, aliquoties celebrare coepit; postquam autem per biennium
apud Christianarum Scholarum Fratres litterarum rudimentis fuisset
institutus, Salesiano Oratorio omnino adhaesit, cuius f ulgidissimum sidus
extiturus erat. Sub S. Ioannis sapienti magisterio tam miras seu
in studiis seu in virtutibus progressiones fecit, ut iam tunc idem Sanctus
de eo magna sit divinatus, eumque sui operis consummatorem
praevideret.
Litterariis, philosophicis, theologicisque studiis summa cum diligentia
laudeque perfectis, sacris initiatus, a. 1859 die 17 Decembris Subdiaconatu
est auctus. Sequenti die Piae Salesianae Societatis prima
iacta sunt fundamenta, atque per secreta sodalium suffragia Michael
spiritualis director electus unanimiter fuit, sancto Ioanne ex corde
electionem approbante. Anno 1860 mense Martio ad Diaconatum, Iulio
autem ad Presbyteratum ineffabili sui animi gaudio fuit promotus,
cuncta Salesiana familia cum S. Ioanne Bosco laetitia gestiente. Omnibus
Piae Societatis muneribus perfectissime est functus, ita ut idem
Sanctus, Leoni XIII obsequens, qui ei consiliabatur ut suum vicarium
generalem in Societate regenda constitueret, ad hoc perarduum munus
Dei Servum a. 1884 elegerit. Quam sapiens et prudens fuerit haec
electio, manifeste constat ex mirabili tum materiali, cum spirituali Societatis
incremento habito sub Servi Dei regimine, qui nihil antiquius
habuit, quam ut illibatum omnino sancti Fundatoris spiritum servaret,
cuius, communi sensu, perfecta imago habebatur.
Die 31 Ianuarii mensis a. 1888 Sanctus Salesianae Societatis Fundator
ad caelestia promerita praemia capessenda a Deo fuit vocatus.
Michael Rua quando Pater et Magister e terra sublatus est, veluti

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.