AAS 28 (1936), p. 240
tur. Novem enim Cardinales, vigintinovem Archiepiscopi, ultra sexaginta
Episcopi, metropolitanum Taurinense Capitulum, pluraque alia
Canonicorum Capitula^ nonnulla clericorum Seminaria, Rmus Terrae
Sanctae Custos, pluresque Generales Ordinum seu Congregationum
Praepositi, aliique non pauci enixe hoc efflagitarunt.
Quum itaque omnia ad normam iuris essent parata, Revmo D. Francisco
Tomasetti Piae Societatis S. Francisci Salesii Generali Postulatore
instante, in Ordinario coetu die 14 Ianuarii habito, Emus ac Rmus
D. Cardinalis Alexander Verde, Causae huius Ponens seu Relator, dubium
proposuit discutiendum : An signanda sit Commissio Introductionis
Causae in casu et ad effectum, de quo agitur, et super lioc dev
more retulit. Emi ac Rmi PP., hac audita relatione, nec non auditis
Officialium Praelatorum suffragiis scripto datis, auditoque voce quoque
R. P. D. Salvatore Natucci, Fidei Promotore Generali, omnibus mature
perpensis, rescribere censuerunt : Affirmative, seu Signandam esse
Commissionem Introductionis Causae, si Sanctissimo placuerit.
Facta autem sequenti subsignata die Ssmo D. N. Pio Papae XI ab
infrascripto Cardinali relatione, Sanctitas Sua Sacrae Congregationis
rescriptum ratum habens, propria manu Commissionem Introductionis
Causae Servi Dei Michaelis Rua, signare dignata est.
Datum Romae, die 15 Ianuarii a. D. 1936,
C. Card. LAURENT^ Praefectus.
1.ÊBS,
A. Carinci, Secretarius.
II
URBIS ET ORBIS
EXTENDITUR FACULTAS CELEBRANDI MISSAM VOTIVAM D. N. IESU CHRISTI,
SUMMI ET AETERNI SACERDOTIS.
Duobus abhinc annis Societas Divini Salvatoris, approbante Revmo
Ordinario Berolinensi, Pium Exercitium orandi pro sanctificatione
Cleri orbis universi, promovere coepit, idque maxime Sabbato post primam
feriam VI cuiusque mensis. Mox plurimi Episcopi hoc Pium Exercitium
perlibenter approbarunt et magnus numerus fidelium eidem adhaerere
coepit, ita ut, vix elapsis duobus annis ex quo initium sumpsit,
quasi quadragies centena millia attingat.