AAS 28 (1936), p. 25

terdum — cum praesertim de summis agitur hierarchiae gradibus
—necessario requiritur atque praecipitur.
Cum sacerdotali ministerio hanc virtutem congruere vel humanae
tantummodo rationis ppe evincitur; quandoquidem enim
« spiritus est Deus », consentaneum prorsus videtur qui divino1
famulatui addicatur, eum quodammodo « corpore se exuere ».
Iam Romani veteres id decorum esse inspexerant; siquidem
antiquissimam hanc legem : « Ad divos adeunto caste » maxi
mus eorum orator proferens, hisce verbis interpretatur : « Caste
iubet lex adire ad deos, animo videlicet, in quo sunt omnia;
nec tollit castimoniam corporis, sed hoc oportet intellegi, cum
multum animus corpori praestet observe tur que, ut casta corpora
adhibeantur, multo esse in animis id servandum magis ». 2
Atque in Veteris Testamenti codicibus Aaron filiisque eius Dei
nomine a Moyse praeceptum erat ut per hebdomadam, qua
eorum consecratio perficeretur, e Tabernaculo ne exirent, ideoque
continentiam per eos dies servarent. 3
Atqui ab Novae Legis administro, qui Veteris Legis sacerdoti
tantopere praestat, maior castitatis mundities procul dubio requiritur.
Prima sacri caelibatus lineamenta in tricesimo tertio
Eliberitani Concilii canone describuntur, saeculo videlicet4
ineunte quarto habiti, cum adhuc saeviret christiani nominis
insectatio; quod profecto rem iamdudum in more fuisse testatur.
Hoc autem legis praescriptum nihil aliud facit nisi ut cuidam,
ut ita dicamus, postulato, quod ex Evangelio Apostolorumque
praedicatione oritur, vim praebeat atque addat. Quod
Divinus Magister, quem « florem Matris Virginis » canimus,5
castitatis donum tanta aestimatione prosecutus est, ut id supra
communem hominum virtutem efferret; quod inde a teneris6
unguiculis in Nazarethana domo cum Maria et Iosepho, virgi-

1 Io., IV, 24.

2 M. T. CICERO, De leg., lib. II, c. 8 et 10.
3 Cfr. Lev., VIII, 33-35.
4 Conc. Eliberit., can. 33 (MANSI, t. II, col. 11).
5 Cfr. Brev. Rom., Hymn. ad Laudes in festo SS. Nom. Iesu.

c Cfr. MATTH., XIX, 11.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.