AAS 28 (1936), p. 250

tus campo, tam sollerter allaboraverit, eo vehementius gratulari
vobiscum cupimus, quo sollicitare animo videbamus hanc eamdem
artem eiusdemque generis industriam illuc, quasi « per
magnos passus extra viam » evasisse, ut prostarent omnibus,
luce expressa, vitia, scelera, delicta.
Altissimi officii Nostri partes duximus, quotiescumque Nobis
obversabatur occasio, non modo Episcopos compellare ceterosque
e clero, sed omnes etiam, quotquot sunt probi volentesque
homines, ut gravissimam huiuscemodi causam intento animo
considerarent.
Iam scilicet in Encyclicis Litteris « Divini illius Magistri »,
idcirco conquesti sumus quod « validissima eiusmodi ad quidvis;
evulgandum subsidia, quae, si ad sana principia apte regantur,
eruditioni magnopere atque educationi prodesse queant, saepe
— proh dolor — provehendis vitiorum illecebris sordidisque
quaestibus serviunt ». Atque anno MDCCCCXXXIV, mense augu-1
sto, cum aliquot, coram admissos, e foederatione illa alloqueremur,
cuius est in quibusvis Nationibus ephemerides scriptionesque
edere, quae ad cinematographea attineant, horum spectaculorum
momentum nostra hac aetate ingravescens indicavimus,
eorumque gliscentem vim, cum ad virtutem, tum ad
vitia suadenda; ac praeterea animadvertebamus omnino necesse
esse cinematographicis scaenis ea praescripta tribuere, quae
grande ingenuae artis munus regant ac moderentur, ut christiana,
quin immo humana ipsa ad naturalem legem composita,
morum ratio iniuria probroque non afficiatur. Iamvero ars quaelibet
nobilis in id potissimum nitatur oportet, eoque suapte natura
spectet, ut debita hominem probitate virtuteque perficiat;
atque adeo sit ad moralis disciplinae principia ac praecepta redacta.
Exinde vero necessitate consequi monebamus, probantibus
equidem lectissimis illis viris, — grata adhuc subit recordatio
animum — opus esse prorsus cinematographicos ludos ad
rectas normas conformari, ut ad vitae integritatem verique nominis
educationem spectatores omnes excitent.

i A. Ap. Sed., 1930, vol. XXII, p. 82.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.