AAS 28 (1936), p. 253

vestra consilia ac proposita exceperunt; vestrisque nisibus idcirco
obsecundarunt ut cinematographicae scaenae ad digna ingenuae
artis morumque praescripta redigerentur. In praesens
autem fateri summo Nobis solacio est, laudabiliter initam
contentionem non mediocres iam assecutam esse exitus atque
utilitates. Siquidem perlatum Nobis est cinematographicam artem,
ob sedulam vigilantiam vestram communisque opinionis
vim, non parum iam ad emendatiorem mod]um processisse.
Vitiorum nempe scelerumque imagines non ita crebrius, ut antea,
subiectae oculis; prava quaelibet admissa non ita licentius
probata, conclamata ; neque procaci eadem ratione, falsa ducendae
vitae principia mollibus concitatisque iuvenum mentibus
exhibita.
Quodsi in nonnullis civium ordinibus in antecessum asseveratum
est fore ut, ex sedula eiusdem « Legionis » navitate huius
artificii ornamenta ac decora non parum remitterent, res tamen
visa est in contrariam evasisse partem.
Siquidem non parum etiam, pro viribus, allaboratum est, ut
scaenicae eiusmodi actiones ad nobilissima liberalium artium
praecepta conformarentur; atque adeo, ut vel vetera optimorum
scriptorum, vel nova humanae mentis opera spectatorum oculis
proponerentur, quae haud communi laude eniterent.
At neque ii, qui pecuniam suam in huius industriae inceptis
collocaverant, detrimenta hac de causa perpessi sunt, quemadmodum
nonnulli, quin consentaneam adderent rationem, praemonuerant;
haud paucis enim, qui a cinematographicis ludis,
ob inustam per eos rectis moribus iniuriam, abhorruerant, cum
facinora luce expressa cernere licuit, quae humanae probitati
christianaeque virtuti non detrimentosa viderentur, iterum haec
spectacula celebrare sollemne fuit.
Ubi vero vos, Venerabiles Fratres, hoc veluti sacrum certamen
instituistis, non defuerunt qui dicerent, susceptos hoc in
genere nisus eorumque, qui exspectabantur, exitus, fluxos fore
brevique tempore dilapsuros; quatenus, remissa pedetemptim
vestra vestrorumque vigilantia, harum imaginum auctoribus

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.