AAS 28 (1936), p. 255

horum theatrorum numerum magis magisque increbrescere;
eademque communem iam se relaxandi obleetandique rationem
impertire, locupletium non modo, sed cuivis etiam societatis
ordini.
Ceterum, aliud nihil in praesens invenire queas, quod tanta
efficacitate in multitudines polleat, cum ob ipsam imaginum naturam,
quae versatilis lucis motu effinguntur, tum ob ludorum
facilitatem, qui vel popularibus conceduntur, tum denique ob
rerum adiuncta, quae iisdem ludis comitantur.
Quae quidem efficacitas ex eo profluit, quod per vividas illas
species ac formas cinematographica ars loquitur, quae magna
cum animi delectatione nulloque negotio eorum quoque sensibus
obiiciuntur, qui, ut rudes sunt atque inculti, sive e rerum
concretione enitendo ratiocinandoque discedere, sive ex causis
earum effectus eruere, vel nolunt, vel saltem nequeunt. Legere
etiam ac vel aurem dare alicui dicenti, quamdam postulat intentionem
mentisque nisum; quod quidem cinematographica visio,
per subsequentes continuato ordine oculisque subiectas imagines,
summo cum gaudio removet. Atque efficientia eadem per
cinematographea illa adaugetur, in quibus spectationes cum
congruentibus vocibus copulantur; ita enim facinora luce expressa
expeditius intelleguntur, et scaenica actio, magna utique
cum fascinatione, musicis concentibus coniungitur.
Per choreas vero ac per interiectas illas ex arbitrio scaenas,
quas « varietates » vocant, perturbati animi motus cupidinesque
gliscunt citatioreque gradu increscunt.
Quapropter haec theatra veluti rerum scholae sunt, quae,
magis quam meraca ratiocinatio, plerosque homines ad virtutem
aeque ac ad pravitatem instimulare possunt. Oportet igitur
salutaribus provehendis christianae conscientiae propositis
eadem inserviant, atque adeo res omnes ab se detrahant, quae
integros corrumpant depraventque mores.
In comperto cuique est quantopere improbae id genus scaenae
in spectatorum animos influant; ut cupidinum enim libidinumque
laudes efferunt, ita vitiorum occasionem praebent; iu-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.