AAS 28 (1936), p. 258
eos saepenumero eamdem artem ad suorum cuiusque Nationis
optimorum auctorum poëtarumque scripta hisce imaginibus
referenda convertere con tendisse.
Iamvero, si maxime opportunum est vos, Venerabiles Fratres,
vigiles curas cogitationesque in cinematographicam Nationis
vestrae industriam conferre, quae tam magna susceperit
incrementa, quaeque non mediocri pulsu in ceteras quoque gentes
influxerit, at omnibus catholici orbis Episcopis officio est,
in communi hac, eademque potentissima, oblectationis institutionisque
forma collatis, inter se viribus evigilare. Atque ex
iniuria ipsa quae probitatis religionisque conscientiae, itemque
christianae doctrinae praeceptis inferatur, causam sumere, cur
pravos istiusmodi ludos prohibeatis, nihil reliqui facientes, ut
omnia pro facultate arceatis, quae decori honestatisque sensus
in populo laedere atque restinguere enitantur.
Quod quidem officium non modo Episcopos, sed quoslibet
catholicos etiam omnesque cordatos homines tenet, quibus et
domestici convictus, et patriae cuiusque suae, et totius humanae
consortionis honos atque integritas cordi sit.
In praesens vero, quaenam vigilantiae cura habenda sit, inquiramus
atque explanemus.
Causa de cinematographicis pelliculis, quas vocant, efficiendis,
ad probos mores quod attinet, funditus omnino feliciterque
componeretur, si facultas esset imagines proferre, quae ad christiana
fuissent principia conformatae.
Quamobrem numquam eos dilaudare desistemus, qui se huic
arti devoverunt, vel in posterum devovebunt, hoc tamen enitentes
ut haec scaenica spectacula ad sanam hominum educationem
et ad christiana proposita reapse spectent. Id vero non
leviter, sed technicorum more accuratisque rationibus faciant,
ne incassum vires sumptusque effundant.
At quoniam Nobis perspectum est quot quantaeque occurrant,
in re praesertim oeconomica, difficultates, quominus haec
incepta ordinatim componantur; ac quandoquidem penitus ne-