AAS 28 (1936), p. 260
ad catholicos dumtaxat respicit, sed ad quosvis etiam horum
theatrorum spectatores.
At vobis peculiari modo fas est, Venerabiles Fratres, id ab cinematographicae
artis auctoribus contendere, quod iidem, ut
diximus, in Foederatis Americae Civitatibus, ex suscepta ultro
obligatione, polliciti sunt, huius rei rationem atque periculum,
ad humanam societatem quod attinet, in se recipientes.
Omnes vero, quotquot ubique terrarum episcopali dignitate
aucti sunt, summopere curent, ut iis veluti ante oculos ponant,
qui huic industriae dant operam, rem tam pollentem iamque
in communem usum invectam perutiliter posse ad elatiorem
morum perfectionem cum singulos, tum universam hominum
consortionem con vertere atque dirigere.
Ecquid enim de malis vitandis solummodo causa agatur? Et
cur cinematographea inanes tantum otii horas conferant ? At eadem
possunt ac debent mirifica efficacitate sua spectatorüm animos
collustrare, ac reapse ad virtutes omnes compellere.
In praesens vero, argumenti huius gravitate perspecta, opportunum
ducimus peculiares aliquas animadversiones edere,
huic rei consentaneas. Imprimisque singuli curent animarum
Pastores, ut — quemadmodum Foederatarum Americae Civitatum
catholici — christifideles sibi crediti quotannis spondeant
se numquam cinematographica spectacula participaturos, quae
veritatem offendant christianaeque doctrinae instituta. Quae
quidem pollicitatio dandaque fides in sacris praesertim aedibus
et in litterariis ludis haberi poterit; atque in hanc rem Episcopi
adiutricem advocent actuosamque operam, cum patrum matrumque
familias, qui peculiari hac in causa obstringuntur officio,
tum catholicorum etiam scriptorum, quibus erit huius
veluti sacrae contentionis momentum diligenter utiliterque
explanare.
Ut autem sollemnis eiusmodi sponsio feliciter effecta detur,
omnino necesse est, ut populo penitus in comperto sit quaenam
imagines libere omnibus ad spectandum pateant, quasnam vero
certis dumtaxat positis cautionibus videre liceat, ac denique