AAS 28 (1936), p. 287

ctum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum,
atque onus imponimus ad S. Congregationem Consistorialem intra
sex menses ab his Litteris datis authenticum peractae exsecutionis
actorum exemplar transmittendi. Praesentes autem Litteras et in eis
contenta quaecumque perpetuo valituras volumus et iubemus; et si quid
secus super his a quocumque quavis auctoritate scienter vel ignoranter
attentari contigerit, irritum prorsus et inane esse et fore volumus et
decernimus. Statuimus denique et harum Litterarum transumptis, etiam
impressis, manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis, ac sigillo
munitis viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti, eadem prorsus
tribuatur fides, quae hisce Litteris tribueretur si ipsaemet exhibitae vel
ostensae forent. Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus,
provincialibus, generalibus universalibusque Conciliis editis; generalibus
vel specialibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis et
quibusvis aliis Romanorum Pontificum, Praedecessorum Nostrorum,
dispositionibus ceterisque contrariis quibuscumque, etiam speciali mentione
dignis, quibus omnibus per praesentes derogamus. Nemini autem
hanc paginam dismembrationis, erectionis, concessionis, statuti, mandati,
derogationis et voluntatis Nostrae infringere, vel ei contraire liceat.
Si quis tamen ausu temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei et Beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit
incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo sexto, die vigesima secunda mensis Februarii, Pontificatus
Nostri anno quintodecimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI Fr. RAPHAËL O. Card. ROSSI
Cancellarius S. B. E. S. C. Consistorialis a Secretis.

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apost.
Carolus Respighi, Protonotarius Apostolicus.

Loco £B Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. LI V, n. 11. - Al. T russar òli.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.