AAS 28 (1936), p. 289

quae omnia, uti supra disposita et constituta, exsecutioni mandanda
venerabilem quem supra diximus Fratrem Andream Cassulo, in Dicione
Canadensi Delegatum Nostrum, deligimus, eidemque necessarias et
opportunas tribuimus facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo
agitur virum quemlibet in ecclesiastica dignitate constitutum, eique onus
imponimus ad Sacram Congregationem Consistorialem authenticum
peractae actorum exsecutionis exemplar intra sex menses ab his Litteris
datis computandos transmittendi. Volumus insuper ut harum Litterarum
transumptis aut excerptis, etiam impressis, manu tamen cuiusvis Notarii
publici subscriptis et sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate vel
officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce
Nostris Litteris tribueretur, si exhibitae vel ostensae forent. Praesentes
autem Litteras et in eis contenta quaecumque rata ac valida esse volumus
ac iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus. Nemini autem hanc
paginam dismembrationis, evectionis, constitutionis, subiectionis, mandati
et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat; si quis vero
ausu temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis
Dei et Beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo sexto, die vigesima secunda mensis Februarii, Pontificatus
Nostri anno quintodecimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI Fr. RAPHAËL C. Card. ROSSI
Cancellarius S. B E. S. C. Consistorialis a Secretis.

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apost.
Carolus Respighi, Protonotarius Apostolicus.

Loco SB Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. LIV, n. IS - Al. Trussardi.

LITTERAE APOSTOLICAE

I

TITULO PRIVILEGIISQUE MINORIS BASILICAE INSIGNITUR TEMPLUM S. FRAN-

CISCI ASSISIENSIS IN CIVITATE BONONIENSI.

PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Sancti Francisci Assisiensis, Fratrum
Minorum Institutoris, mirificum, anno MCCXXXVI incohatum,
exstat Bononiae templum, cuius iam altaria titulo Annuntiationis

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.