AAS 28 (1936), p. 324

eodem deputentur, hi ita constituantur, ut detur inter ipsos locus praeventioni
(can. 1656 §2).
§ 3. Advocati, firmo art. 46, plures simul constitui queunt (can.
1656 §3).
§ 4. Procurator, nisi aliud praeses indulgeat ob peculiaria adiuncta,
in ipsa civitate ubi est tribunal, vel in loco propinquo, residere debet.
Art. 48. - § 1. Procurator et advocatus esse debent catholici, aetate
maiores et honestate ac religionis fama praestantes; acatholicus non
admittatur nisi per exceptionem et ex necessitate (cfr. can. 1657 § 1).
§ 2. Advocatus sit oportet praeterea doctor saltem in iure canonico
(cfr. can. 1657 § 2) et per triennium tirocinium laudabiliter exercuerit;
quod valde optandum est ut fecerit apud Tribunal S. R. Rotae.
§ 3. Procurator sit oportet in iure canonico saltem prolvta et per
annum tirocinium, de quo in § 2, laudabiliter expleverit.
§ 4. Procurator et advocatus, ut ad sua munera exercenda admittantur,
indigent approbatione Ordinarii, quae aut generalis sit ad omnes
causas, aut specialis pro certa causa (cfr. can. 1658 § 2). Advocati autem
S. Consistorii vel in albo S. R. Rotae admissi hac approbatione non indigent,
cum ius habeant patrocinium exercendi in quibuslibet dioecesanis
tribunalibus, nisi Episcopus gravi de causa eos prohibuerit, quo in casu
datur recursus ad S. C. de disciplina Sacramentorum.
Art. 49. - § 1. Procurator a praeside ne admittatur nisi prius apud
tribunal deposuerit speciale mandatum ad lites scriptum, etiam in calce
libelli vel citationis, mandantis subscriptione munitum, et locum, diem,
mensem et annum referens, dummodo subscriptio a parocho vel a Curia
recognita sit (cfr. can. 1659 § 1).
§ 2. Quod si mandans scribere nesciat, hoc ipsum ex scriptura constet
necesse est, et parochus vel notarius Curiae vel duo testes, quorum subscriptiones
sint a parocho vel a Curia recognitae, loco mandantis, mandatum
subsignent (cfr. can. 1659 § 2).
§ 3. Mandatum procuratoris asservari debet in actis causae (can. 1660).
§ 4. Advocatus, ut causae patrocinium suscipiat, habeat necesse est
a parte vel a praeside (cfr. art. 43) commissionem ad instar mandati
procuratorii, de qua in actis constare debet (can. 1661),
Art. 50. - Nisi speciale mandatum habuerit, procurator non potest
renuntiare actioni, instantiae vel actis iudicialibus, et generatim ea
agere pro quibus ius requirit mandatum speciale (cfr. can. 1662).
Art. 51. - Tum procurator tum advocatus possunt a tribunali, dato
decreto, repelli, sive eoo officio sive ad instantiam partis, iusta tamen et
gravi de causa (cfr. can. 1663), salvo iure recursus ad Episcopum.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.