AAS 28 (1936), p. 338

in causa pupilli, iudex eiusve assistentes, advocatus aliique qui partibus
in eadem causa assistunt vel astiterunt;
2° Sacerdotes, quod attinet ad ea omnia quae ipsis ex confessione
sacramentali innotuerunt, etsi a vinculi sigillo soluti sint; imo audita a
quovis et quoquo modo occasione confessionis ne ut indicium quidem
veritatis recipi possunt;
3° Coniux in causa sui coniugis, consanguineus et affinis in causa
consanguinei vel affinis, in quolibet gradu lineae rectae et in primo
gradu collateralis, nisi agatur de causis quae ad statum civilem aut religiosum
personae spectant, cuius notitia aliunde haberi nequeat, et bonum
publicum exigat ut habeatur (can. 1757); salvo praescripto art. 122 et 137.
Art. 120. - Non idonei et suspecti audiri poterunt ex decreto iudicis,
quo id expedire declaretur; sed eorum testimonium valebit tantummodo
ut indicium et probationis adminiculum, et generatim iniurati audiantur
(can. 1758).
Art. 121. - § 1. Testes iudici legitime interroganti respondere et veritatem
fateri debent.
§ 2. Salvo praescripto art. 119 § 3 n. 2, ab hac obligatione eximuntur:
I Parochi aliique sacerdotes quod attinet ad ea quae ipsis manife-o
stata sunt ratione sacri ministerii extra sacramentalem confessionem;
civitatum magistratus, medici, obstetrices, advocati, notarii aliique qui
ad secretum officii etiam ratione praestiti consilii tenentur, quod attinet
ad negotia huic secreto obnoxia; nisi ab iis quorum interest secreti lege
solvantur et deponere se posse prudenter censeant;
2° Qui ex testificatione sua sibi vel consanguineis vel affinibus in
quolibet gradu lineae rectae et in primo gradu lineae collateralis, infamiam,
periculosas vexationes, aliave mala valde gravia obventura timent.
§ 3. Testes iudici legitime interroganti scienter falsum affirmantes aut
verum occultantes puniantur ad normam can. Ttl^S § S; eademque poena
mulctentur omnes, qui testem vel peritum donis, pollicitationibus aut
alio quovis modo inducere praesumpserint ad falsum testimonium dicens
dum aut ad veritatem occultandam (can. 1755).
Art. 122. - In causis matrimonialibus, consanguinei et affines de
quibus in art. 119 § 3 n. 3, habentur testes habiles in causis suorum
propinquorum (can. 1974).
Art. 123. - § 1. Testes induci possunt ab actore vel a reo convento
vel a vinculi defensore, vel a promotore iustitiae, si causae intersit
(cfr. can. 1759 §§ 1, 2). Induci vero debent ab instructore vel ab ipso collegio
ex officio, si quocumque modo opportunum censeatur ad probationes
complendas (cfr. can. 1619 § 2).

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.