AAS 28 (1936), p. 340

Art. 129. - Testium responsiones iuxta articulos propositos in actis
a notario, dictante instructore, sed salvo praescripto art. 103 § 2, integre
et fidelissime consignandae sunt, ita nempe ut nihil praetermittatur
quod in iudicium innuere possit. Caveatur, igitur, tum excessive diffusa
relatio, tum, praecipue, nimia brevitas, ita ut evitentur monosyllabicae
responsiones.
Art. 130. - § 1. Potest semper instructor, si id exigat necessitas impediendi
ne gravia oriantur dissidia, neve testes gravi alicui periculo obiiciantur,
procuratores et advocatos iureiurando adstringere de secreto
servando:
§ 2. Si testis suam fecerit depositionem ea lege, ne suum nomen
manifestetur alterutri parti vel neutri, et instructor censuerit hanc legem
esse gravi ratione innixam, illi fas est delegare duas aut tres personas,
quarum causa nihil intersit, omni exceptione maiores, et parti vel partibus,
quantum fieri potest, non suspectas, quibus significetur testis
nomen ut inquirant an ipse fidem mereatur.
Art. 131. - § 1. Reprobatio testium fieri debet intra triduum post
eorum nomina significata, nisi locorum distantia, arbitrio instructoris,
longiorem terminum requirat. Serius facta non admittitur, nisi pars
probet aut saltem iureiurando confirmet non antea defectum sibi innotuisse
(cfr. can.1764 § 4).
§ 2. Nisi causa reprobationis testis sit ab ipso iure determinata, instructor
parti reprobanti ad probationem afferendam brevem praefigat terminum,
et deinde procedat ut in causis incidentibus ad normam Tit. XT.
§ 3. Quod si reprobatio non sit statim et facile probanda, eius discussio
in finem litis est reservanda : interim vero testis audiendus est (cfr.
can. 1764 § 5).
§ 4. Futiles aut dilatorias reprobationis petitiones illico instructor
suo decreto reiiciat.
Art. 132. - § 1. Pars renunciare potest testi a se producto, salvo iure
alterius partis et defensoris vinculi, ut ipse testis ad testificandum evocëtur
(cfr. can. 1759 § 4).
§ 2. Ex causa, quae postea supervenerit, ^potest etiam pars testem a
se productum reprobare.
Art. 133. - Instructoris est decernere, audito vinculi defensore, an sit
locus collationi testium sive inter se sive cum partibus ad normam
can. 1772 § 2.
Art. 134. - Absoluto testium examine, nisi instructori aut vinculi
defensori videantur alii esse testes ex officio vocandi aut aliae probationes
exquirendae, acta decreto praesidis rite publicentur (cfr. art. 175).

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.