AAS 28 (1936), p. 352
§ 3. Sententia debet continere rationes seu motiva quae dicuntur,
tam in facto quam in iure, quibus dispositiva sententiae pars innititur
et statuere de litis expensis (can. .1873 § 1 nn. 3% 4°).
§ 4. Motiva ab extensore desumantur ex iis quae singuli iudices in
discussione attulerunt, nisi ab ipsa iudicum maiore parte praefinitum
fuerit quaenam sint motiva proferenda (ib. § 2); haec omnia vero distincte,
ordinate et breviter exponenda sunt.
§ 5. Sententia singulorum iudicum examini subiicenda est pro eorum
approbatione et subsignatione.
Art. 201. - § 1. Si collegium censeat nullitatem matrimonii nondum
ex deductis probari, autumat autem per suppletivam instructoriam
probari posse, pronunciare debet : dilata et compleantur acta vel :
coadiuventur probationes.
§ 2. Instructiones pro inquisitione suppletiva, audito defensore vinculi,
secreto dandae sunt.
Art. 202. - § 1. Sententia ferri debet, divino Nomine ab initio semper
invocato.
§ 2. Dein exprimat oportet ex ordine qui sit iudex aut tribunal; qui
sit actor, reus, procurator, advocatus, nominibus et domicilio rite designatis,
promotor iustitiae, defensor vinculi, si partem in iudicio habuerint.
§ 3. Referre postea debet breviter facti speciem cum partium conclusionibus.
§ 4. Hisce subsequatur pars dispositiva sententiae, praemissis rationibus
quibus innititur.
§ 5. Claudatur cum indicatione diei et loci in quibus exarata est et
cum subscriptione omnium iudicum et notarii (can. 1874).
§ 6. Addatur insuper decretum exsecutorium (cfr. can. 1918).
Art. 203. - § 1. Vota iudicum actis causae adiungi non debent, neque
ad tribunal appellationis sunt transmittenda, sed in speciali archivo
secreto servanda, saltem per decennium. Quo elapso fas erit ea comburere.
§ 2. Inviolabile etiam secretum est servandum de discussione quae
in tribunali ante ferendam sententiam habetur, itemque de suffragiis
et opinionibus ibidem prolatis.
Art. 204. - § 1. Publicatio sententiae fieri potest tribus modis, vel
citando partes ad audiendam sententiae lectionem sollemniter factam
a iudice pro tribunali sedente; vel partibus denuntiando sententiam esse
penes cancellariam tribunalis, unaque facultatem ipsis fieri eandem legendi
et eiusdem exemplar petendi; vel tandem, ubi usus viget, sén-