AAS 28 (1936), p. 389

An. et yol. XXVIII 15 Octobris 1936 (Ser. II, y. III) - Num. 12
ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PH PP. XI

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

I
NELSÒNENSIS

AB ARCHIDIOECESIS VANCUVERIENSI S TERRITORIO PARS DISMEMBRATIO ET INDE

NOVA ERIGITUR DIOECESIS NELSONENSIS.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Universorum christifidelium cura, quae supremo ecclesiarum Pastori
incumbit, ad id quoque protenditur, ut dioecesium circumscriptiones pro
meliori utiliorique earum regimine quandoque immutentur. Quum itaque
in bonum fidelium in archidioecesi Vancuveriensi commorantium ab
Apostolica Sede expostulatum sit, ut eadem archidioecesis dividatur et
nova inde dioecesis erigatur, Nos, de consulto venerabilium Fratrum
Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi Consistoriali
praepositorum, consentiente venerabili Fratre Guillelmo Marco Duke,
Archiepiscopo Vancuveriensi ac suffragante venerabili Fratre Andrea
Cassulo, Archiepiscopo titulari Leontopolitano in Augustamnica et in
Ditione Canadensi Delegato Apostolico, oblatis Nobis precibus annuendum
censuimus. Quamobrem, omnibus mature perpensis atque suppleto,
quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua interesse praesumant
consensu, de apostolicae potestatis plenitudine ab archidioecesis

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.