AAS 28 (1936), p. 462

stolicae de Kiangchow eiusque pro tempore Praefectis omnia tribuimus
iura, privilegia, honores et potestates, quibus ceterae per orbem Praefecturae
earumque Praefecti iure communi fruuntur et gaudent, eosque
iisdem adstringimus oneribus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur.
Quae omnia, ut supra disposita et constituta, rata ac valida
esse volumus et iubemus, contrariis quibuscumque minime obstantibus.
Harum vero Litterarum transumptis aut excerptis, etiam impressis,
manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo alicuius viri
in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eamdem prorsus
volumus haberi fidem, quae hisce praesentibus haberetur, si exhibitae
vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam divisionis, erectionis,
constitutionis, concessionis, statuti et voluntatis Nostrae infringere vel
ei contraire liceat. Si quis vero ausu temerario hoc attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri
et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo sexto, die vigesima quinta mensis Maii, Pontificatus
Nostri anno quintodecimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI
Cancellarius 8. R. E. 8. C. de Propaganda Fide Praef.

Ludovicus Kaas, Protonotarius Apostolicus.
Vincentius Bianchi-Oagliesi, Protonotarius Apostolicus.

Loco S& Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. LV, n. 3^. - Al. Trussardi.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.