AAS 28 (1936), p. 490

temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei
ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum ex Arce Gandulphi, anno Domini millesimo nongentesimo trigesimo
sexto, die decima prima mensis Iulii, Pontificatus Nostri anno
quintodecimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI Fr. RAPHAEL C. Card. ROSSI
Cancellarius S. R. E. 8. C. Consistorialis a Secretis.

Alphonsus Carinci, Protonotarius Apostolicus
Vincentius Bianchi Cagliesi, Protonot.^ Apost.

Loco £B Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LV, n. 53. — Al. Trussardi.

EPISTOLAE

I

AD EMUM P. D. FRANCISCUM TIT. S. CAECÏLIAE S. R. E. PRESB. CARDINALEM MAR-

MAGGI, QUEM LEGATUM SUUM MITTIT AD CONCILIUM UNIVERSAE' POLONIAE

EPISCOPORUM, CZESTOCHOVIAE PERAGENDUM.

PIUS PP. XI

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Quod
iam pridem erat in votis, Concilium Poloniae universae Episcoporum,
exeunte mense Augusto, apud insigne sanctuarium Marianum Czestochoviense
peragetur. Cuius quidem sacrae celebrationis nuntius maxima
Nos affecit laetitia. Haec enim augusta admodum Congressio sacrorum
omnis ritus Antistitum, qui, in tam multis dissitisque Reipublicae ditionibus
versantur, tam varias vicissitudines tamque diversa rerum discrimina
experti, nedum opportuna ac perutilis, sed necessaria prorsus videbatur,
ut negotia maximi momenti amice prudenterque perpenderentur,
et, singulis cuiusque consiliis in unum conlatis, quaedam communis
norma ac ratio in pascendis gregibus proponeretur. Plurimum sane conferunt
ad animarum bonum in qualibet natione provehendum et Praesulum
voluntatum conspiratio et legum praeceptorumque concordia. Id
vero Nobis inter cetera singulariter perplacuit, in proximo Concilio Plenario
non solum quemdam esse statuendum modum, quo ecclesiastica
disciplina aequabiliter, quantum poterit, in tota Poloniae Republica moderanda
sit, sed studium quoque operamque esse conferenda, ut Catholica,
ipsa laicorum Actio magis magisque in omnes dioeceses proferatur, impensioreque
vi atque efficacia publicos privatasque mores attingat perfi-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.