AAS 28 (1936), p. 6

bus praeposito, eas normas decernere curavimus, quibus sacrorum
alumni instituendi conformandique essent. Quotiescumque
autem eo pastoralis sollicitudo Nos admovet, ut Ecclesiae rationes
necessitatesque intentiore animo reputemus, eadem sacerdotes
et levitas prae primis complectitur, quos, uti nostis, in
oculis f erimus.
Quam quidem de sacri ordinis viris pastoralem sollicitudinem
Nostram ea luculenter testantur Seminaria non pauca,
quae, vel ubi deerant, inibi excitavimus, vel angustiora —ingentibus
impensis sumptibus — novis amplioribusque sedibus
ditavimus, itaque omni ope instruximus, ut dignius aptiusque,
id quod conantur, assequi possent.
Quodsi Nobis, quinquagesimo sacerdotii Nostri exeunte anno,
istiusmodi faustitatem sollemniter celebrari libuit; eaque filiorum
studia placuit, quae ex universo terrarum orbe in Nos deferebantur,
paterna prosequi voluntate; id eo consilio fecimus,
quod potiusquam privatam personam Nostram, sacerdotalem
ipsam dignitatem ipsumque munus iure meritoque dilaudari
cernebamus. Atque itidem, per Apostolicam Constitutionem
« Deus scientiarum Dominus » die xxiv mensis Maii, anno
mdccccxxxi datam, Ecclesiasticas studiorum Universitates in
meliorem esse ordinem. redigendas ea ratione decrevimus, ut
cleri culturam sacramque disciplinam etiam atque etiam proveheremus.
1
Iamvero id, quod in praesens Nobis propositum est, tanti
est ponderis tantaeque gravitatis, ut hac de re per has Litteras
ex consulto agere opportunum Nobis videatur; ita quidem ut
non modo qui pretiosissimum christianae fidei donum retinent,
sed qui etiam recta sinceraque mente veritatem expetunt,
excelsam catholici sacerdotii maiestatem eiusque — ex
Divinae Providentiae consilio — omnibus perutile munus agnoscant:
quod sane ut ii potissimum intento animo reputent
optamus, qui caelesti quodam instinctu ac nutu ducti ad sacra
capessenda munia vocantur.

1 A. A. S., vol. XXIII (1931), pp. 241 sqq.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.