AAS 29 (1937), p. 332

states, quibus ceterae per orbem Praefecturae earumque Praesules iure
communi fruuntur et gaudent; eosque pariter iisdem adstringimus oneribus
et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia, ut
supra disposita et constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus,
contrariis quibuslibet non obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis
aut excerptas, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici
subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti
munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce Litteris
haberetur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc
paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis, commissionis, concessionis,
statuti, decreti et voluntatis Nostrae infringere vel ëi contraire
liceat. Si quis vero ausu temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se
noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo septimo, die tertiadecima mensis aprilis, Pontificatus Nostri
anno sextodecimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI

Cancellarius 8. B. E. 8. C. de Propaganda Fide Praef.

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apost.
Ludovicus Kaas, Proton. Apost.

Loco £B Plumbi

Reg. im Conc. Ap., Vol. LV1, n. 79 - AL Trussardi.

IV
DE BULAWAYO

PRAEFECTURA APOSTOLICA DE BULA W AYO IN VICARIATUM APOSTOLICUM EVE-

HITUR.
PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ad maiorem dignitatis gradum Apostolicae Sedis est Praefecturas
Apostolicas extolli, quum non mediocrem illae et christifidelium numero
et religionis operibus profectum fecerint. Cum vero res ita sit in Praefectura
Apostolica de Bulawayo in Africa Meridionali, in qua, difficultatibus
innumeris non obstantibus, studio et navitate dilectorum filiorum
Nostrorum Congregationis Missionariorum de Mariannhill, qui eam
suis obtinent apostolicis curis concreditam, haud parvum postremis hisce

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.