AAS 29 (1937), p. 367
Nos, omnibus mature perpensis, certa scientia, suppleto, quatenus opus
sit, quorum interest vel eorum qui sua interesse praesumant consensu,
apostolicae potestatis plenitudine ea quae sequuntur statuimus ac decernimus
:
Territorium vulgo Vitoraz e dioecesi Sancti Hippolyti, ad quam hucusque
pertinuit, dismembretur atque dioecesi Budovicensi adnectatur.
Item territorium Valtice ex archidioecesi Viennensi avellatur et dioecesi
Brunensi adiungatur.
Territorium tum dioecesis Rosnaviensis tum Cassoviensis, ad meridiem
Reipublicae öecoslovacae intra fines civiles Regni Hungarici iacens,
ab ipsis dioecesibus dismembretur et in duas Administrationes
Apostolicas, ad nutum Sanctae Sedis, interim constituatur.
Territorium autem ad archidioecesim Strigoniensem pertinens atque
constituens Administrationem Apostolicam Tyrnaviensem ab eadem Archidioecesi
seiungatur et, donec aliter provideatur, Administratio Apostolica
ad nutum S. Sedis permaneat.
Pariter pars cecoslovaca dioecesis Satmariensis, quadraginta quinque
paroecias continens, ab huius dioecesis territorio seiungatur, et, donec
aliter provideatur, manere pergat sub Administratione Apostolica,
uti nunc est.
Cum de ecclesiastica finium circumscriptione ad septentrionem Reipublicae
Öecoslovacae adhuc agatur, dispositiones suo tempore edicentur
tum circa territorium G lácense, quod nunc sub archidioecesis Pragensis
dicione exstat, tum circa territorium vulgo Katscher nunc ad archidioecesim
Olomucensem pertinens; quod duplex territorium in Germaniae
finibus positum est.
Ttem opportuno tempore ab hac Apostolica Sede statuetur de gemino
territorio quod, ad archidioecesim Vratislaviensem modo pertinens,
intra fines Reipublicae öecoslovacae situm est.
Quod vero attinet ad hierarchicam ordinationem dioecesium Cassoviensis,
Rosnaviensis et Scepusiensis, quae hucusque ad provinciam ecclesiasticam
Agriensem suffraganeae pertinuerunt, eas ab hac provincia
distrahimus earumque Episcopos a metropolitico iure Archiepiscopi
Agriensis eximimus, atque decernimus ut ipsae interim Apostolicae Sedi
immediate subiiciantur.
Item dioeceses Neosoliensem, Mtriensem, Mukacevensem et Presovensem
suffraganeas hucusque metropolitanae Ecclesiae Strigoniensis,
ab hac provincia ecclesiastica separamus earumque Episcopos a metropolitico
iure Archiepiscopi Strigoniensis subtrahimus easque Apostolicae
Sedi immediate subiicimus.