AAS 29 (1937), p. 385
dioecesis Rigensis in Lettonia tam late pateat ut ab uno vel vigilantissimo
Pastore vix regi queat, opportunum visum est ut ipsa dismembretur et
nova exinde dioecesis erigatur. Quare Nos, re mature perpensa atque
praehabito venerabilis Fratris Antonini Arata, Archiepiscopi titularis
Sardiani, Nuntii Apostolici in Lettonia, favorabili voto, suppleto, quatenus
opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua interesse praesumant
consensu, de Apostolicae potestatis plenitudine ab archidioecesi Rigensi
civiles districtus Curlandiam et Semigalliam perpetuo seiungimus, atque
e territorio ita avulso novam erigimus dioecesim erectamque per praesentes
Litteras declaramus, coarctatis hac ratione archidioecesis Rigensis
finibus, eamque ab urbe Liepaia « Liepaiensem » nuncupari volumus.
Ipsius Dioecesis episcopalem sedem in Liepaia urbe, a qua dioecesis ipsa
nomen mutuatur, statuimus, quamque propterea ad civitatis episcopalis
fastigium extollimus, eique concedimus iura et privilegia, quibus ceterae
episcopales civitates pollent. Episcopi vero cathedram in paroeciali
ecclesia S. Ioseph in eadem urbe exstante, figimus, quam igitur ad Ecclesiae
cathedralis gradum et dignitatem evehimus et ei eiusque pro tempore
Episcopis omnia tribuimus iura, privilegia, honores, insignia, gratias
et praerogativas, quibus ceterae cathedrales Ecclesiae iure communi
fruuntur et gaudent; eosque pariter iisdem adstringimus oneribus et
obligationibus, quibus ceterae Cathedrales earumque Episcopi adstringuntur.
Novam hanc Liepaiensem dioecesim suffraganeam constituimus
Ecclesiae Rigensi, quae aliis Nostris Litteris hac ipsa die datis ad Metropolitanae
Ecclesiae gradum et dignitatem a Nobis erecta est; Episcopos
propterea Liepaienses metropolitico iuri Archiepiscoporum
Rigensium subiicimus. Quod vero attinet ad Liepaiensis dioecesis
regimen, administrationem, dotationem, ad seminarii institutionem, ad
clericorum et fidelium iura et onera aliaque id genus, servanda iubemus
quae hac de re sacri Canones praescribunt. Quod autem ad clerum peculiariter
spectat, decernimus ut simul ac huius Dioecesis erectio ad
exsecutionem mandata fuerit, eo ipso clerici Ecclesiae illi censeantur
adscripti in cuius territorio legitime exstant. Quoadusque insuper in
ecclesia cathedrali Canonicorum Capitulum constitui nequeat, volumus
ut interim pro Canonicis dioecesani Consultores ad iuris normam eligantur.
Volumus denique ut documenta et acta omnia quae novam Dioecesim
respiciunt, a Cancellaria archidioecesis Rigensis tradantur Curiae
episcopali Dioecesis Liepaiensis, ut in eius archivo religiose serventur.
Quibus itaque dispositis et statutis, ad eadem omnia exsecutioni mandanda
quem supra diximus venerabilem Fratrem Antoninum Arata,
Nuntium Apostolicum in Lettonia, deligimus, eique propterea tribuimus