AAS 29 (1937), p. 420

exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam eveetionis,.
erectionis, concessionis, statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei
contraire liceat. Si quis vero ausu temerario hoc attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et
Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo septimo, die tertiadecima mensis aprilis, Pontificatus Nostri
anno sextodecimo.

Fr.'TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI

Cancellarius 8. R. E. 8. C. de Propaganda Fide Praef.

Alfonsus Carinci, Protonotarius ApostolicusLudovicus
Eaas, Protonotarius Apostolicus.

Loco Qjf Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. LVII, n. 7 - Al. Trussardi.

IV -

URBIS

DE PONTIFICIO COLLEGIO ROMENORTJM IN URBE

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Romani Pontifices, qui omnes Orientis populos peculiari semper
t?
amore sunt prosecuti, atque adeo neque curis neque laboribus pepercerunt
ut eorum proveherent utilitates, nobilissimam Romenorum nationem nominatim
dilexerunt, quippe quae, cum e Romana gente originem duxerit,
quasi almae huius Urbis filia iure meritoque habeatur. Illa namque,
quamvis fuerit postremo decursu temporis Romano Imperio coagmentata,
eius tamen sermonis civilisque cultus praeclarissima signa rettulit,
ac sarta tecta per tot rerum vices acerrime servavit. Traianus Imperator,
ut omnes norunt, cum Dacos in dicionem suam redegisset, colonias
in sinistras Histri fluminis regiones immisit, quae, locorum
incolis admixtae, in novum coaluerunt populum, cuius erat Romanorum

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.