AAS 29 (1937), p. 75

suaderi, quae iam diu christianam Civitatum ordinationem
evertere conentur.
Interea vero luctuosi mentis oculis obversantur studiosae
huius propagationis fructus. Ubicumque enim communistae
invalescere suumque exercere dominium potuere, — atque heic
peculiari paterna caritate Russiarum ac Mexicanae Eeipublicae
populos recogitamus—inibi, quemadmodum iidem aperte praedicant,
quoquo modo enisi sunt christianae religionis humanitatisque
fundamenta radicitus diruere, atque in hominum animis,
iuvenum praesertim, eius prorsus memoriam restinguere.
Episcopi ac sacerdotes fuere extorres facti, ad metalla damnati,
i gneis globulis transfossi, vel inhumano more necati; e laicorum
vero ordine homines, idcirco in suspicionem vocati, quod
sacra tuiti essent, vexati fuere, hostiliter habiti, atque in iudicium
et in custodias deducti.
In regionibus etiam, in quibus — quemadmodum in dilectissima
Nobis Hispania contingit — communismi pestis atque flagitium
nondum omnes potuit suorum errorum calamitates parere,
vesanum tamen, proh dolor, concitavit furorem, inque
scelera erupit funestissima. Non una est vel altera sacra aedes
diruta, non unum vel alterum labefaetatum coenobium; sed,
ubicumque facultas fuit, templa omnia, religiosa claustra, ac
vel quaelibet christianae religionis vestigia, etiamsi arte humanitatisque
studio insignia, funditus eversa! Ac non modo furens
communistarum vecordia Episcopos ac sacerdotes, religiosos
viros ac mulieres ad milia bene multa trucidavit, eos easque
peculiari modo insectata, quibus de opificibus ac de indigentibus
cura esset; sed complures etiam laicos homines e quovis
ordine interemit, qui adhuc usque idcirco catervatim necantur,
quod christianam profiteantur fidem, vel saltem quod atheorum
communistarum doctrinam aversentur. Atque eiusmodi
bonifica caedes tali perpetrato odio, tantaque efïeratae barbariae
humanitate, ut nostris hisce temporibus incredibile prorsus
videatur. Nemo unus, qui prudenter sapiat, vel ex privatis hominibus,
vel ex iis, qui rei gravitatis conscii Civitatis guber-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.