AAS 29 (1937), p. 88

beant, illius sententiae memores.« non habere nos hic manentem
civitatem, sed futuram inquirere ». Qui divitiis affluant, 29
non ex iis suam sibi quaerant felicitatem, neque in easdem assequendas
potiore quoquo modo contendant; sed cum noverint se
solummodo esse earum administratores, earumque rationem sibi
esse summo Domino reddendam, iisdem utantur, tamquam validis
adiumentis, a Deo acceptis, quibus virtutis fructus edant;
neque praetermittant ea pauperibus distribuere, quae sibi supersint,
secundum Evangelii praescripta. Quod, nisi ita egerint, 30
in eos in eorumque divitias revera illa S. Iacobi Apostoli sententia
cadet : « Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis
vestris, quae ad venient vobis. Divitiae vestrae putref actae
sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argeiitum
vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium
vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis
vobis iram in novissimis diebus... ».3 1
Verumtamen ii etiam, qui tenuiore fortuna utuntur, dum,
ex iustitiae caritatisque legibus res sibi necessarias acquirere,
suamque conantur meliorem reddere sortem, esse tamen et
ipsi debent « pauperes spiritu », pluris superna bona facien- 32
tes, quam terrena gaudia. Ac praeterea in animis defixum
habeant, id nunquam homines consecuturos esse, ut miseriae
nempe, dolores aegritudinesque ex mortali hac vita discedant,
quibus illi quoque obnoxii sunt, qui secundum rerum speciem
fortunatiores videantur. Patientia igitur omnibus necessaria est;
christianam illam dicimus patientiam, quae animum erectum
tenet, divinaque felicitatis aeternae promissione confisum:
« Patientes igitur estote, fratres, — sententiam iterum ab
Apostolo Iacobo mutuamur — usque ad adventum Domini.
Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter
ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. Patientes

2 3 Cf. Hebr., 14.
XIII,
3 0 Cf. Luc, X I , 41.

3 1 IAC, V, 1-3.

5 2 MATTH., V, 3.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.